Nunquam enim eum imperiali legimus auctum fuisse potestate. Sed post eius obitum
Ludoicus eius filius primus omnium regum a Romano sanguine extraneorum imperialem
meruit benedictionem, et ideo qui habuit summa non quesivit infima. Sed iam
ad narrationem redeamus.
Igitur Italicis rebus rite compositis imperator Heinricus patriam remeavit, ducens
secum venerabilem Iohannem quem supra memoravimus; quem secutus est Deo
amabilis Hildebrandus, volens erga dominum suum exhibere reverentiam. Nam antea
fuerat suus capellanus. Non longo post tempore, cum ad ripas Reni prefatus venisset
Iohannes, morbo correptus interiit. Quo mortuo et in pace sepulto venerabilis Ildeprandus
Cluniacum tendens, ibi monachus effectus est et inter religiosos viros adprimę
phylosophatus est.
Mortuo interea Clemente Romano pontifice Romani ad imperatorem tendunt,
rogantes dari sibi pontificem. Qui et consensit. Nam patriciali tirannide dedit eis ex
latere suo quendam episcopum, virum omni superbia plenum, mandans inclito duci
Bonifacio, ut eum Romam duceret et ex parte sua intronizaret. Quod et factum est;
quem et alio nomine Damasum vocaverunt. Is, postquam sedem Petri invasit, antequam
bis deni dies volverentur, corpore et anima mortuus est. Cuius tam celerem
mortem audientes ultramontani episcopi de cetero timuerunt illo venire.
Interea Romani tam celeri morte pontificis perterriti, tamen, quia diutius sine
pontifice non esse poterant, versus aquilonem tendunt, Alpes transeunt, Saxoniam pergunt,
regem ibi inveniunt, orant sibi dari pontificem. Sed quia hoc non poterat ad
presens leviter fieri, episcopis quippe nolentibus Romam tendere, deliberavit Reni
Franciam visere, credens ex Lotariorum regno posse invenire episcopum, quem
Romanis daret pontificem. Quod et factum est. Nam multis precibus et rogatu Romanorum
vix persuasum est Brunoni nobilissimo, moribus decenter ornato, Tolano
scilicet episcopo ..
Veniente itaque eo Vesuntium venerabilis abbas Cluniacensis obviam ei processit,
ducens secum in comitatu venerabilem, de quo supra retulimus, Ildebrandum. Qui
cum causas itineris a quodam narrante audisset, cepit rogare patrem, ne illo tenderet
dicens eum non apostolicum, sed apostaticum, qui iussu imperatoris Romanum conaretur
arripere pontificatum. Quod ut audivit venerabilis pater, tacuit quidem, sed Vesuntium
venit acceptaque occasione quantocius hec venerabili episcopo intimavit, adiciens simul
et morum probitatem et integerrime eius vitę conversationem. Quid plura? Rogavit
pontifex, ut eius potiretur colloquio. Quod et factum est; congregatisque tribus in
nomine Domini secundum euangelicum verbum ibi fuit Deus in medio eorum.
Nam eius consilio aquiescens papalia deposuit insigna, que gestabat, sumensque
scarsellam usque ad apostolorum limina properavit; veniensque in ecclesiam
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|