: Miracula sancti Iuuenalis martyris < Beneventi operata > (BHL 4613m)

Pag 232


sumque sociatus beato Bonifacio martyre sub uno Dei altari,
in quo predictum pro infirmo sacrificium Deo et meo in no-
mine offerri iubeo». Et abiit.
Lectio IX
1. Experge autem factus presbiter festinanter tulit opti-
mum cereum, simulque redemptionis pretium, citoque uenit
ad hoc monasterium, inuenitque Iohannem prepositum, inti-
mauitque ei suae necessitatis negotium. 2. Qui festinus uo-
cauit unum sacerdotem de fratribus monasterii, Maurum no-
mine, eumque humiliter supplicans precepit, ut Domino pro
predicto infirmo offerret sacrificium.
Lectio X
1. Quod cum deuotissime fecisset, ad domum propriam
predictus presbiter est reuersus, inuenitque puerum, quem
proximum morti relinquerat, melius se habentem, et alimenta
quae manducaret querentem. 2. Dum autem manducauit et
bibit, statim conualuit, et plures postmodum uixit annos. 3.
Hoc dum sepe dictus sacerdos uidit Deo et beato Iuuenali
martyri immensas gratias egit.
Lectio XI
1. Alio autem tempore quemdam agricolam de Sancto Vi-
to, qui ad Septimum dicitur, conualuit, cuius nomen sumus

Torna all'inizio