rogatus a suprascripto, me subscripsi. † Ego Ioseppo, rogatus 
a suprascripto, me subscripsi. † Ego Giso, rogatus a suprascripto, 
me subscripsi. 
OFFERCIO SANCTI MARCI ET SANCTI LAURENCII 
IN CAMPO FRIGIDO. 
IN nomine Domini. Quadragesimo secundo anno principatus 
domni Landolfi, gloriosi principis, et octavodecimo anno principatus 
domni Pandolfi, filius eius excellentissimo principe, mense 
iulius [......], duodecima indiccione. Ideoque nos, qui sumus Lupo 
presbiter, filius quo[n]ddam Magnoni, et Iohannes iudice, filius quondam 
Luponi, qui sumus habitatori in Baniolum, sicut nobis aptum 
et congruum esse videtur, bona etenim nostra voluntate, et pro 
firma stabilitate, interesset Lupo iudice et aliorum testium, pro 
Christo domino Deo nostro, pro redempcione anime nostre, et 
genitoris et genitricis nostre, et pro Sikelgayta, et Vilia, et pro 
filiis nostris, qui nati sunt et nascere debent, per ha[n]c quoque videlicet 
cartulam obtulimus Deo, et in ecclesia Beati Vincencii levite 
et martyris, quod situm est ipsum predictum monasterium infra 
territorio Capuano, in locum, qui nominatur Samnia, hoc sunt integre 
duabus ecclesie, cum eorum pertinenciis. prima ecclesia, 
vocabulo Sancti Marci apostoli et evangeliste; et alia ecclesia, vocabulo 
Sancti Laurencii, que edificate sunt in locum, qui vocatur 
Campum Frigidum. et ipse pecie de rebus babet hec finis: in 
primis, a capite habet finis via puplica, et habet exinde passus octogintasex;
  |  
  |