Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 483


dicere non posses. Et dixit: qui scienciam addiscit ob nobilitatem
sciencie et non quia aliquid lucretur ex ea, nobilitatem
acquirit; qui vero propter lucrum aliquod addiscit, non sic.
Et dixit: si volueris insipientis domini amorem, suam sequere
voluntatem; si vero sapientis, que sunt ad propositum vel contra
rationem ostendere non omittas. Et dixit: cum tuo adversario
cum contendis, contra eum non statuas veritatem ut efficiaris
sicut sagittatoribus signum et speculum oculis intuentis. Et
dixit: in eo qui tuum requirit amorem falli non debes quousque
sciveris quare requirat ipsum; quia, si querat eum propter substancialia
que in te sunt, amor poterit esse firmus, si propter
accidentalia que in te sunt, non poterit esse firmus eo
quod ex deffectu alicuius ipsorum, evanescet amor ipsius. Et
dixit: oportet sapientem requirere et fovere amorem amici decentibus
operationibus et inductionibus bonis, sicut puer requiritur
et fovetur tempore nativitatis, et plantula cum plantatur, et
demum fructificat iuxta solicitudinem habitam in cultura ipsius.
Et dixit: valde vilis est qui se ignoranti humiliat et qui cuius
non habet noticiam laudes acceptat. Et dixerunt ei: qualiter
poterimus cupiditates vitare in qualibet parte corporis nostri sitas?
Respondit: in quocumque est cupiditas, est racio qua illud
per quod deviat devians bene discernit et ei potest obstare. Igitur
qui se ratione gubernat, potest cupiditatum effugere servitutem.
Et dixerunt ei: quibus modis potest bene dari consilium?
Respondit: duabus de causis, scilicet aut multiplici experiencia
aut viribus rationis immensis. Et dixit: aliqui alicui invident

Torna all'inizio