Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 84


stabat tres genuum flexiones ante scilicet et ad dexteram et ad sinistram
cum omni deuotione faciat, gratias referens fratribus quia pro se rogauerint
et humiliter supplicans quatenus adhuc rogare dignentur. Postea
designet abbas ei locum, ubi esse debet et eo praecipiente sessum uadat.

Haec quidem culpa ad abbatem proprie pertinet corrigenda. Qui tamen
si desit a patria nec ad praesens ut ueniat exspectatur, a priore corrigi
potest totius congregationis assensu.
Si frater peccans peccatum suum defendere potius quam cognoscere et
emendare uoluerit, proclamatus etiam abbati uel priori contumaciter
respondere praesumpserit, admonitus quoque ut resipiscat in sua pertinacia
permanere decreuerit, hunc talem surgentes fratres quot et quibus
iussum fuerit uiolenter arripiant et in carcerem huiusmodi arrogantibus
deputatum trahant uel ferant. Ibique depositus tamdiu seruata discretione
affligatur, quousque superbiam deponat, culpam cognoscat, humiliter
emendationem promittat. Quod si inspirante deo euenerit, res prius in
capitulo ostendatur, dehinc a fratre cui huiusmodi cura iniuncta sit in
capitulum deducatur. Introeat autem uel nudus sicut fugitiuus monachus
uel indutus prout res poposcerit considerata qualitate et quantitate uel
praecedentis culpae uel subsequentis arrogantiae. Postea tractetur sicut
superius dictum est, hoc est, uel grauiter si graui uel leuiter si leui
culpae fuerit deputatus. Quod si spiritu diabolico plenus superbire magis
quam promittere emendationem elegerit, adhibeantur ei de toto conuentu
orationum suffragia. Si uero abbas nec sic suam industriam praeualere
conspexerit, prudenter tractet cum consilio omnium fratrum, utrum
expediat eum uel diutius detineri uel de monasterio expelli.

<DE FUGITIUIS.> Fugitiuus de monasterio monachus, si reuersum ad
monasterium suscipiendum eum abbas iudicauerit, hoc modo suscipiatur.
In hospitali domo aliquantis diebus primum maneat, ad claustrum uel
ad officinas claustri uel ad monasterium nisi iussus nullatenus accedat,
ut interim penitudinis suae et humilitatis et patientiae aliquod documentum
ostendat. Nullus frater secum conuersetur, nullus ei in aliquo
consortio uel colloquio coniungatur, nisi ei ab abbate uel a priore uel
ab eo qui seruat ordinem iubeatur.

Torna all'inizio