semetipsum non iam ancillae filium, sed semper se filium hominis
confitetur. Quoniam non est aliter seruus sicut tu uideris musitare
nisi quia homo; seruus fieri dignatus est, hoc est homo fieri
dignatus est, qui sic factus est seruus propter inutiles seruos, ut
sempiternus angelorum et omnis creaturae dominus permaneret.
Qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus in trinitate
perfecta per omnia saecula saeculorum, amen.
Et hunc autem secundum librum ita ista concludat clausula
finialis.
Explicit liber secundus
|
|