Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 339


debita reddit corpus robustius, ut facilius duriciem
armorum sustinere possit. quare si usus armorum non
solum aliquando est licitus, sed etiam necessarius pro
bono Reipublicae, volentibus politice vivere, non debet
omnino ignotus esse. Non tamen omnes iuvenes ad
huiusmodi labores sunt equaliter exercitandi: nam
filii regum et principum ad huiusmodi labores corporales
minus sunt exercitandi quam alii, et adhuc primogenti
qui regere debent decet minores labores assumere.
Nam secundum Pholosophum 8. Politicorum labor
corporalis, et consideratio per intellectum. se impedire
videntur: ratio autem huiusmodi sumi potest ex iis,
quae habentur in 2. de anima, ubi dicitur, quod molles
carne aptos mente dicimus. ad habendam igitur intellectualem
industriam indigemus mollicie carnis corporales
igitur labores, ex quibus redditur caro dura,
impediunt subtilitatem mentis. Bene ergo dictum est
quod dicitur 7. Physicorum quod anima in sedendo et
quiescendo sit prudens. Nam per sessionem et quietem
redditur caro mollis, per quam sumus apti ad speculandum.
per laborem vero et motum efficitur caro
dura, per quam impeditur mentis sublimitas eos autem
qui debent regere regnum, magis expedit esse
prudentes, quam bellicosos: in rege enim plus valet
prudentia quam arma bellica. rex enim et princeps,
et universaliter omnis dominator populi, licet in bellando
et in assumendo arma quasi non plus valeat quam
unus homo, vel aliquando minus quam unus homo: tamen
per prudentiam praevalere potest toti populo sibi
commisso. Nam totus populus, et tota gens regni si
non sit bene unita et ordinata, modica possunt: unita
vero et ordinata per reges maxima operari valent. Licet
ergo reges et principes non omnino ignorare debeant
armorum usum, nec sic debeant fugere corporales
labores; ut effecti quasi muliebres, nec pro defensione

Torna all'inizio