devictis et superatis Gothorum populis, qui in Italiae partibus ad devastandos fines 
et urbes et gentes confluxerant, nec non Ungaricis procul expulsis longeque remotis, 
quos gens Italiae ab illis valde olim attrita cognovit: rex Albertus cum strenuissimorum 
militum agmine magno stipatus, securus per Italiae loca proficisceretur, tandem Mediolanum 
iter direxit, quam per multa noverat tempora post decessum Brenonis, qui eam 
post omnes Italiae urbes quas construxerat mirifice adornavit et adornatam decentissime 
multis honoribus superexaltavit, et qui postea, prout erat in cunctis usibus humanis salutifera, 
ab universis imperatoribus Romanis exaltatam, maximeque ab Hadriano et Nerva 
eius filio atque honorabilissimo et decentissimo rege Traiano, nec non Maximiano rege 
crudelissimo, palatiis supra portas septem iussis imperialibus magnifice elevatis, super 
cunctas Italiae urbes quasi rosae amoenissimae floruisset. Qui cum Mediolanum venisset, 
palatium Maximiani, quod situm est infra moenia urbis, vel Traiani iuxta thermas sancti 
Georgii locatum, velociter praeparari praecepit, ignorans, ut ipse postea simulabat, quod 
nullus rex a tempore beati Ambrosii, in cuius praesidiis civitas Mediolanensis super omnes 
Italiae urbes ab ingressu imperatoris libertatem acquisivit, urbem hanc introisset. Quo 
audito cives aliquantulum suspecti, si aut hostium incursione aut civium perturbatione 
aut alio pravo ingenio hoc cogitasset, tacite rimantes perturbabantur. Quid multa? Deo 
annuente et beato Ambrosio interpellante, ingressus sibi omnino prohibitus est. Tandem 
populi videns voluntatem, aliquantulum se laetum simulans et quasi parum hoc paucipendisset, 
tenens sub pectore vulnus plusquam quisquam esset ratus, ad palatium Ambrosianum 
haud longe ab ecclesia eiusdem hospitatus sedit. Ea tempestate Walpertus 
archiepiscopus, cathedram regensAmbrosianam, vir indolis bonae, iuvenis tamen et ut 
tempus habebat militaris, satis attente conscilio et suorum militum armis insistens regi 
deserviebat. Erat namque regi episcopus carus, conscilio venerandus, et in cunctis negotiis 
imperialibus iudex fidelissimus. Itaque cum de quacunque causa multis iudicibus 
astantibus sententiam proferre curabat, cuncti unanimiter illico obtemperabant. Aliquantis 
autem transactis annis, cum Walpertus universi negotia regni, a rege fidelissimus probatus, 
curiose ac sedule dispensaret, canes palatini nimia invidia quasi ranae turgidi, 
clanculo imperatori Walpertum criminose accusarunt. Itaque rex falsa occasione accepta, 
super Walpertum et totam civitatem quasi leo ardentibus oculis, mortem cruciatibus diversis 
interminans, insanire ac fremere coepit. Quamobrem Walpertus, regem virum 
vesanum et furiosum cognoscens, ipsum inrationabiliter commotum, magis scientia animi, 
quam armorum viribus caede data inmensa demoliri regni, sub quoddam negotium simulans 
se pergere trans montes, Ottonem Theutonicum Theutoniae fere totius ducem, ut 
de regno se intromitteret, Romano fretus favore, suorum episcoporum ac militum Mediolanensium 
suffragiis aggressus est. Itaque ordinato conscilio, Otto super omnes gentes 
et thesauros Walperto et eius consciliis confidens, in paucis diebus, Walperto comitante, 
inenarrabili militum vallatus multitudine venit in Italiam. Dum haec acta fuissent, Walpertus 
convocatis episcopis ducibus marchionibus omnibusque Italiae primatibus, de superbia, 
Alberti, Mediolani honorifice suscepti, conquestus est. Igitur spreta Alberti ac suae 
gentis totius superbia, qui Italiam quasi ancillam dominabantur, Otto ab omnibus in regnum 
cum triumphis Mediolanum electus et sublimatus est. Interea Walperto misteria 
divina celebrante, multis episcopis circumstantibus, rex omnia regalia, lanceam in qua 
clavus Domini habebatur, et ensem regalem, bipennem, balteum, clamidem imperialem, 
omnesque regias vestes super altare beati Ambrosii deposuit. Perficientibus atque celebrantibus 
clericis omnibusque Ambrosianis ordinibus divinarum solempnitatum misteriis, 
Walpertus magnanimus archiepiscopus omnibus regalibus indumentis cum manipulo subdiacone, 
corona superimposita, astantibus beati Ambrosii suffraganeis universis multisque 
ducibus atque marchionibus, decentissime et mirifice Ottonem regem conlaudatum et per 
omnia confirmatum induit atque perunxit. Quo facto rex paucis commoratus diebus Mediolanum, 
conscilio Walperti edoctus, cuius probitatem atque industriam ultra omnes et 
super omnes habebat sapientes, festinanter Albertum in cunctis praeoccupans negotiis, 
universis tantum episcopis ex omnibus Italiae civitatibus nec non ducibus, marchionibus 
capitaneis valvassoribus Ottonem Walperti amore comitantibus, cum innumerabili atque
  |  
  |