Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 64

Liber I


nos graviorum comparatione, quae ille aut tulerit aut nisi hoc ei accidisset, in posterum potuisset ferre, leviora, tolerabilioraque reddamus. Quod optime fecit Sulpitius, qui ut Ciceronem de morte filiae consolaretur, ei patriae, dignitatis, honestatis caeterarumque rerum, quae multo ei debebant esse, quam liberi, cariores, iacturam commemorat. Sed haec omnia facile consequemur, si quam supra memoravi, bonorum, malorumque comparationum recte adhibebimus.
De dissolutione argumentorum.
Cap XXVII.
Quoniam autem qua ratione fierent argumenta, supra docuimus, consentaneum videtur, qua ratione dissolvantur, etiam docere, ut quae vitia in illis esse possunt, ea et ipsi in nostris argumentis magnopere fugiamus et in alienis cognita reprendere facilius et confutare possimus. Qui quidem locus tametsi est ita late a Cicerone dilucideque tractatus, ut a nobis neque copiosior neque dilucidior effici possit, eum tamen, ne vel ignorasse vel neglexisse videamur, quam brevissime attingemus. Omnis igitur argumentatio dissolvitur, quum aut aliqua pars ipsius aut tota vitiosa esse ostenditur aut contra eam alia vel firmior vel eque firma argumentatio collocatur. Partes eius vel ut minime probabiles vel ut minime necessariae reprehenduntur. Minime probabilis argumentatio

Torna all'inizio