: Rationes dictandi

Pag 28


Aduerbialia uero uel iuxta uerba continenter ponenda
sunt, uel parum distanter a uerbis, ita siquidem quod tota
significationis eorum uis ad uerbum pertinere uideatur.
De coniunctionibus autem diligenter obseruandum est,
quod alie sunt in distinctionibus prepositiue, alie suppositiue,
alie quidem conmunes. prepositiuas autem eas dicimus,
que distinctionum principiis preponi possunt nulla
dictione precedente. in quarum quidem numero sunt omnes
ille que a Prisciano dicuntur esse positiui ordinis, ut at,
ast, aut, ac, sin, sed, ceterum . preter autem istas hie est
fere numerus : quoniam , quocirca , quia , quandoquidem , quapropter,
enimuero, nam, cum, et dum . suppositiue autem ille
dicuntur que in distinctionibus poni non possunt nisi aliqua
dictione precedente. quarum hic est numerus: ergo, igitur,
quidem, equidem, quippe, tamen, quoque, autem, enim, et uero .
alie uero conmunes appellantur.
De prepositionibus autem non est aliud hic obseruandum
nisi quod de eis in grammatica preceptum est.
Interiectiones uero raro intericiuntur. cum tamen oportune
fuerint, ubilibet collocantur.
Sunt item ex aduerbiis et coniunctionibus dictiones
quedam que conpletiue uocantur, que uidelicet sola ornatus
et bone sonoritatis causa prosaicis dictaminibus inseruntur.
quarum hic est numerus: quidem, equidem, siquidem, quippe,
profecto, sane, scilicet, uidelicet , nimirum, utique, quidni . hee
autem inter adiectiuum et substantiuum eiusdem casus plerumque
conuenienter ponuntur, ut si dicamus: uestram utique
probitatem non latere uolumus . similiter quotiens quis uel
qui in alicuius prosaici uersus principio ponuntur, quelibet
de supra dictis coniunctionibus conpletiuis iuxta adhibenda
est, hoc modo : quibus utique precibus , uel sane , uel siquidem .

Torna all'inizio