Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 96


locutus. Extendit se igitur calamitas illa ad haec usque tempora,
sed nunc qui primi omnium illam diu sepultam suscitare adorti
sint, inde per quos sit in meliorem statura restituta breviter dicam,
nec quantum in me erit sua quisquam fraudabitur laude, quod si
forte cuiquam aut plus quam aequum sit tribuere videbor aut adimere,
memineritis me dicere quae sentio, sevi quae oraculi loco
minime sint habenda, immo ne talia quidem, ut non multo veriora
adhuc dici possint, praesertim ab iis qui adsunt, qui de huiusmodi
re firmiore iudicio sententiaque minus ambigua disserere
potuissent. Verum quia me primas sermonis huius partes ferre voluistis,
dicam breviter quae sentio; vos ita nostra accipite, quasi cuique
vestrum integrum relinquatur diversa sentire, si libeat ac quae senserit
libere tueri; sed iam satis superque exploratum habetis quo ad
dicendum consilio venerimus, nunc ad ea quae dicere institueram
revertar.
Perierant (ut aperte ostendimus) diuque sine nomine, sine cultu,
sine spe ulla melioris fortunae romanae litterae in occulto fuerant,
quum in cisalpina Gallia, quod vix quisquam futurum putasset,
rarae admodum nec satis certae reparandae rei scintillae, velut ex
densis quibusdam repostisque emicuere tenebris; etenim neque
assertore uno opus fuit neque uno vindice, ut tam perniciosa pestis
Italiae finibus pelleretur. Est in bergomati agro vicus obscuri olim
nominis, nunc clarus suoque partu illustris; Barzizam vulgo nominant:
hic Gasparinus, grammaticus ac rhetor sua tempestate illustris,
qui in hac urbe, ut audio, mox Patavi inde Mediolani, multa

Torna all'inizio