Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 926


QUAESTIO 1
Hic est duplex quaestio. Prima de comparatione actus ad intentionem. Secunda
de comparatione peccati ad voluntatem.
Circa primum quaeruntur duo: 1. Utrum fides intentionem dirigat; 2. Utrum
aliquis actus in infidelibus possit esse bonus, quorum intentio non est per fidem
directa.
ARTICULUS 1
Utrum fides habeat universaliter dirigere intentionem
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod fidei non sit intentionem universaliter dirigere. Diversorum enim
specie, diversae sunt regulae et mensurae, ut ex 10 Metaph. patet: quia
mensura est homogenea mensurato. Sed virtutes diversae sunt secundum speciem.
Ergo fides non potest dirigere in operationibus omnium virtutum.
2. Praeterea, cuius est ordinare, eius est etiam dirigere: quia directio est per
ordinationem in finem. Sed ordinatio est rationis. Ergo et dirigere; et ita non
indigetur fide ad dirigendum.
3. Praeterea, secundum Bernardum, prudentia est auriga
virtutum. Sed aurigae officium est currum dirigere. Ergo videtur quod dirigere
pertineat ad prudentiam, et non ad fidem.
4. Praeterea, opus dicitur esse rectum, secundum quod conformatur legi. Sed
assentire legi pertinet ad iustitiam; unde et legalis dicitur a Philosopho in
5 Ethic.. Ergo videtur quod lex iustitiam dirigat.
5. Praeterea, Christus non habuit fidem. Si igitur fides dirigit intentionem,
Christus non habuit intentionem rectam: quod absurdum est.
6. Praeterea, secundum Tullium, virtus est habitus quidam in
modum naturae rationi consentaneus. Sed quaelibet natura per seipsam tendit
in finem suum, sicut ignis per suam levitatem sursum dirigitur, et terra deorsum.
Ergo quaelibet virtus dirigit suum actum in finem.
SED CONTRA, illius est dirigere cuius est ostendere quo eundum est. Sed hoc facit
fides: quia fides est substantia sperandarum rerum, Heb. 11. Ergo fidei est dirigere
intentionem.
Praeterea, a primo est rectitudo in omnibus aliis. Sed fides est prima virtutum.
Ergo fidei est intentionem omnium virtutum dirigere.

Torna all'inizio