sancti Syri festivitate, ipsam capsam cum ossibus super magnum
pulpitum ecclesie Sancti Laurentij deportari fecimus et ibi epitaphia
et ossa populo ostendimus evidenter, que ab omnibus fuerunt
cum maxima devocione visa et suppliciter adorata. ordinavimus
autem ut caput sancti Syri in secrestia servetur et ibi thecis
argenteis includatur. temporibus quoque nostris, scilicet anno
Domini .Mo.CCLXXXXIIII., fuit quidam heremita de partibus Abrucij,
nomine frater Petrus de Morono, qui per quadraginta
annos heremiticam vitam duxit, et erat homo magne abstinentie
[et] sanctitatis fame. cum igitur sedes Apostolica per annos
duos et amplius iam vacasset, et cardinales concordare non
possent, quodam die, dum pro quodam alio magno negocio
essent insimul congregati, istius fratris Petri heremite fama
venit in medium. tunc unus ex cardinalibus tale verbum dicitur
protulisse: "Quare non facimus istum heremitam papam?". statimque
in ipsum vota omnia sunt unita, et ipsum unanimiter
elegerunt et Celestinum vocaverunt. iste per unam diem,
dum Aquilam pergeret in exemplum humilitatis, scilicet postquam
|
|