Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

120


concordia fratrum, amor proximorum et vir et mulier bene
sibi consentientes". multum enim placet Deo et hominibus
quando aliqui habent concordiam exterius in opere et amorem
interius in corde. et ideo dicit: "concordia fratrum et amor proximorum".
et quando etiam in rebus domesticis bene conveniunt
in pacifica conversatione, et ideo subdit: "et vir et mulier
bene sibi consentientes". quod vero discordia inter bonos
sit mala, habetur ex verbis Apostoli in epistola Ad Corinthios,
ubi suos discipulos reprehendit de quadam contentione,
quam habebant ad invicem occasione baptismi. quidam enim
dicebant quod baptismus suus erat melior, quia baptiçati, erant
a Petro. alij quod suus erat melior, quia baptiçati erant a Paulo.
alij quod suus erat melior, quia baptiçati erant ab Appollo. Apostolus
autem eos reprehendit de tali contentione, ostendens
quod Petrus et Paulus poterant lavare exterius, sed Christus solus
baptiçat interius, dum culpam remittit et gratiam infundit.
unde Apostolus de tali contentione eos reprehendit dicens:
"Significatum est mihi de vobis, fratres mei, quod contentiones
sunt inter vos. hoc autem dico quod unusquisque
vestrum dicit: ‘‘Ego quidem sum Pauli, ego autem Appolli,
ego vero Cephe idest Petri’’. nunquid Paulus crucifixus est
pro vobis? aut in nomine Pauli baptiçati estis?". multum

Torna all'inizio