Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 214


Eutices autem Constantinopolitanus abbas divinitatem et humanitatem
confundebat in Christo, dicens Christum constare ex duabus
naturis, divinitate et humanitate, sed in duabus. Opinatus est enim
Deum humanas iniurias non fuisse perpessum, ut diceretur veraciter
“Deus natus est de Virgine” “Deus passus est” “Deus mortuus est”.
Has enim catholice fidei professiones inficiebatur, veritus divinitati, ne
ipsa mortua foret. Ideoque dogmatizabat Christum ex duabus constare
naturis, sed non in duabus, quia divinitas in humanitatem permixtione
confusa est, nec remansit sui generis in morte Christi divinitas, quando
per crucis acrorem in sua carne mortua fuit humanitas. Quia igitur
Eutices discreta confundit, ab hoc t[heore]mate de canonis evellitur
lumine, ut cum hereticis inventi et presumpti erroris nomen et omen
sortiatur.
Constat igitur quod nec coadunata dividere nec discreta confundere
licet. Sed quid ergo faciendum est? Ait sanctus: oportet nos sequentes
eam,
haut dubium theologiam, intendere sursum in divinos splendores,
secundum virtutem
intelligentie nostre. Linfantis enim stultitie hereticorum
error funebris sicut a splendoribus expers sanctorun omnino
c[e]cutiat, sic sue cecitatis tenebris orrente tenore semper ad ima, semper
ad <phi>sice exteriora dehiscit, nesciusque lucis supere, que de candoris
eterna progenie generosa stat omni evo, coruscans, salinarum valles
mundi animalis spiritibus luminosis cunctis amarus inhabitat et ignarus
altitudinis celi sue fermento doctrine in antris specubusque profundis
orrendum clamat. Ast theologia primogenita ante omnem creaturam
de imis ad superos, de infernis ad polorum altissima, de obscuris umbrarumque
recessibus ad lumina perpetuitatis suis erudimentis vocat
et ad solem iusticie divinosque splendores ductitans cum misericordiarum
parente gratulatur ad Filium et dicit: «Ante luciferum in splendoribus
sanctorum genui te». Splendores namque sanctorum, quos “divinos”
Dionisius sanctus nominat, supercausalia divine sunt nominationis, ut
est substantia Dei, bonitas, sapientia et quicquid de ineffabili Trinitate
dici, vocum innumera pluralitate theologia sacrosancta sancivit. Namque
Parens eternus Filium eternitatis in splendoribus divinis, in splendoribus
sanctorum gignit, quia hunc ex sua supersubstantiali substantia, ut sit
substantia de substantia, de sua bonitate, de sua sapientia, de sua potentia,

Torna all'inizio