quidem contigit, ut triumphum ex virtute nascentem ad celeste
imperium, gaza maxima potitus, asportaret.
VIII. Ad hanc igitur gloriam et nobilitatem expetendam, execrandum
id admodum ratus, quod perturbationum omnium fontem
principiumque persenserat, primum intemperantie monstro
(que sic est a recta mente, ab omni ratione defectio, ut hac animus
infectus nec regi nec contineri potuerit) fores animi clausit,
admissa semel in mentis hospitium moderatrix virtutum et domina
temperantia. Appetitiones quidem, ut recte rationi parerent, effecerat
utque frugi homo iudicia sana servaret, omnia recta faceret,
moderati constantis et quieti animi esset, ne tabesceret molestiis,
ne frangeretur timore, ne inani alacritate gestiret, ne denique
nisi celesti desiderio arderet.
Que cum se virtus in editissimum et locum eminentiorem receptisset,
unde vacare sibi totum, quod illustraverat, conspectum iret,
bene usa viribus suis, pectus beati viri comitibus tantum liberum
et eque mirabile dedicavit erarium; unde res bone utiles et honestae,
iustitia, continentia, prudentia, magnitudo animi, liberalitas,
pietas, amicitia, spes, fides, caritas, cetereque contrarie vitiis
virtutes expeti facile potuissent. Ita quidem divina providentia
ei, qui iura, qui urbem, qui vera sacra servaturus esset, qui in forum,
qui in rostra, qui in curiam de Christo dicturus procederet,
huiusmodi competere iussa sunt ornamenta.
IX. Humano igitur generi ut summe divinitatis facture, immo
ut Dei similitudini intentus, circumspicit largam ubique et assiduam
mali materiam, alios egestate laboriosos, alios ambitione
sollicitos, alios torpentes desidia, alios sordidatos luxuria, hos impatientia
|
110
115
120
125
130
|