sanctissimo patri et domino Dei gratia summo pontefici S. devotus filius basilice XII Apostolorum presbiter cardinalis salutem et reverentiam tam debitam quam devotam' (6) vel sic: 'Beatissimo patri et domino H. Dei gratia summo pontifici P. devotus filius presbiter cardinalis tituli Sancte Anastasie salutem cum subiectione perpetua'. (7) Sed alii dicunt sacrosancte Romane ecclesie se diaconos cardinales, (8) hoc modo: 'Sanctissimo patri ac domino H. Dei gratia summo pontifici I. Capuanus devotus filius sacrosancte Romane ecclesie diaconus cardinalis salutem et obedientiam' vel 'salutem et reverentiam tam debitam quam devotam'.
12. (1) QUOMODO PRELATI SALUTENT SUBDITOS VEL ALIOS.
(2) Archiepiscopus autem suffraganeum sibi episcopum 'carissimum fratrem' vocat; eos vero qui non sunt ei suffraganei 'venerabiles fratres' dicit (suffraganeos dicimus omnes episcopos qui ad ipsius iurisdictionem spectant).
(3) Episcopus vero suum metropolitam, id est archiepiscopum, 'patrem reverendum' appellat sed alios archiepiscopos 'venerabiles patres' dicit.
|
|