Petrus Damiani: Epistulae

Pag 34


decorae valeant obtutibus apparere? Nam sicut idem ait apostolus: Quae
innupta est, sollicita est quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu.
Quae autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat viro .
Sollicita est nupta, ne in aliquo displiceat viro post paululum morituro:
quanto sollertius studendum est viduae placere caelesti sponso per saecula
regnaturo? Studet nupta, ut virum suum faleratae compositionis forma
demulceat: quanto magis enitendum est viduae, ut in conspectu Dei sanctis
virtutibus tamquam rutilantibus margaritis ornata nitescat? Contendit illa,
ut venusti vultus appareat, ut decori eius nullius foeditatis nevus obrepat:
quanto cautius sanctae viduae satagendum est, ne mens eius implacabilis
odii vel turpis concupiscentiae squalore sordescat?
Illud denique artius mentibus vestris infigite, illud sedula meditatione
versate, quod dicitur, ut sit sancta corpore et spiritu . Quid enim prodest
castitas corporis, quid castigatio vel afflictio carnis, si desit puritas et mundicia
cordis? Beati siquidem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt .
Hinc est, quod animae noxia cogitanti sub tipo Hierusalem per Hieremiam
dicitur: Lava , inquit, a malitia cor tuum, Hierusalem, ut salva fias: usque quo
seceditis, eo molestius importuno cogitationum ingruentium strepitu
laboratis. Praesertim cum in vobis evidenter impleatur, quod prophetice
per misterium dicitur: Frater iniquus supplantavit me, et omnis amicus
fraudulenter incedit in me .
Quapropter si inter uberes bonorum operum segetes, quas excolere
non cessatis, quidam compungentium cogitationum vepres ex illa fortassis
pressurarum radice nascuntur, sarculum protinus salutiferae confessionis
ac propriae correptionis arripite, et virosum germen de rure cordis vestri
radicitus extirpate. Qua de re bene per prophetam divina vox praecipit
dicens: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas . Quid autem sit
quod praemisit, mox aperit cum subiungit: Circumcidimini , inquit,

Torna all'inizio