Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
Antistio Vetere possidente eius in parte prima prorupit, quem
etiam Laureas Tullius, unus ex libertis olim Tullii, carminibus
celebrem reddidit, ut appareat clarum hominem dum viveret
scientia sua mentalibus mortalium oculis prestitisse medelam
et sic eius possessionem eo defuncto prestare corporeis.
CIZICUS fons apud Cizicum Asye civitatem sit existimo et a
civitate denominatus, esto Cupidinis fons ab aliquibus nuncupetur;
a quo putarunt veteres Veneris incendia aboleri.
CLANIUS in Campania fons est apud Acerras, quem aiunt incole
dum creverit circumadiacentium agrorum presagire
pestem.
CLEON fons est Asye Minoris haud longe a Cilene Marsye
civitate.
CLITOR Arcadie fons est, qui potus odium inducit vini.
CLITUMNUS (ut quidam dicant) Mevanie fons est. Alii Umbrie
lacum et circa eum maximos boves gigni, alii vero Mevanie
flumen asserunt.
CORALIS fons Carphati.
CRUNESCOR seu CRUNOS Attice regionis fons est.
DAN fons est in Libano monte, ex quo progreditur fluvius
qui nomen fontis tam diu servat donec alteri ex eodem monte
effluenti, cui nomen Ior, iungatur. Iuncti autem simul Iordanem
faciunt flumen.
DAULOTOS fons est Sabeorum.
DEBRIS fons est apud Matelge oppidum Garamantum, mire
conditionis. Eius quidem aque a meridie usque in mediam
noctem ferventissime sunt, a media vero nocte in meridiem
usque econtra frigidissime.
DELIUS fons Diane sacer est, et ab eo ipsa Delia denominata
est.
DYRCES fons est Boetie Thebis proximus, ex quo talis narratur
fabula. Anthiopa Nictei regis filia nupsit Lynceo regi Thebarum,
qui eo quod comperisset eam ex Iove concepisse illam
abdicavit et Dyrcem superinduxit, que, timens ne Lynceus
traheretur in amorem Anthiope, illam carcerari iussit. Sane
cum Anthiopa Amphionem et Zethum peperisset, carcere liberata
|
|