Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 355


defuncto, Sicardus eius filius succedit. hic multa dona monasteriis
servorum Dei contulit, sed precipue Beatissimi Vincencii.
His diebus monasterium Sancti Martini et Sancte Crucis in
monte Marsico a Beneventanis commutata sunt in
monasterio Beatissimi Vincencii, pro quibus ecclesiam Sanctorum Lupuli et Zosimi,
castrum quoque quod dicitur Cerbinaria in Caudetanis acceperunt
Decidente ergo ab hac luce Sicardo, Radelgisus substituitur,
et isto obeunte, Radelgarius preficitur. inter hec mortuo
Ludovico Augusto, qui Almus dictus est, Lotharius eius filius regni heres
effectus est. Lothario quoque mortuo, primogenitus eius filius
Ludovicus nomine regnavit ltalie.
Per idem tempus Agareni Varim civitatem incolentes, qui pridem
a Pandone eiusdem civitatis castaldeo ibidem invitati fuerant,
bellum agenti contra Sygenolfum principem Salerni, ceperunt, devastantes
stirpitus, depredare totam Apuliam, Calabriamque, ac
pedetentini Salernum, Beneventum quoque depopulare iniciarunt.
tunc lamentabili supplicacione suggestum est piissimo augusto Ludovico,
per Bassacium abbatem <Santissimi> Benedicti, et Iacobum
abbatem Beati<ssimi> Vincencii, ut properare quantocius dignaretur,
et suo adventu populum Christianum misericorditer liberare.
motus itaque clementissimus imperator, tam istorum precibus,

Torna all'inizio