Primo, quia esse divinum est per se stans, quia est id quod est; in Angelo autem
est aliud esse et aliud quod est. Secundo, quia esse Angeli est ab alio, et non
esse divinum; unde patet quod sicut esse Angeli est quaedam participatio divini
esse, ita etiam aevum est quaedam participatio aeternitatis; et propter hoc doctores
parum loquuntur de differentia aevi et aeternitatis; unde Dionysius indifferenter
utroque utitur.
AD OBIECTA
Et per hoc patet responsio ad primum: quia aeternitas ibi sumitur pro aeternitate
participata, quae est aevum; et Deus dicitur esse supra aeternitatem, sicut
supra ens, et supra omne quod nominatur.
Et similiter dicendum est ad secundum, quod aevum sumitur ibi pro aeternitate.
Si tamen sumatur secundum quod differt ab aeternitate, sic dicitur tempus ab
aevo fluere non effective, sed exemplariter: quia digniora in entibus sunt quodammodo
exemplaria inferiorum, inquantum magis accedunt ad primum exemplar;
et ita aevum est exemplar temporis, inquantum aeternitati similius est.
Ad tertium dicendum, quod motus univocatur ad minus in intentione generis; et
ideo omnibus motibus ordinatis ad invicem, potest una mensura respondere.
Sed nullum esse creatum univocatur cum esse increato; et ideo oportet ponere
duas mensuras.
Ad quartum dicendum, quod Angelus potest considerari dupliciter. Vel quantum
ad suum esse quod est sine vicissitudine, et sic mensuratur aevo; vel quantum
ad operationem, et sic etiam quantum ad aliquam operationem aevo mensuratur,
prout scilicet intuetur res in verbo, quia sic in eius operatione non est vicissitudo
aliqua: sed secundum aliam operationem, in qua est vicissitudo, mensuratur
tempore, secundum scilicet quod intuetur res per plures species quae sunt
apud ipsum. Hoc autem tempus est aliud a tempore quod mensurat motum
primi mobilis, eo quod ista vicissitudo non ordinatur ad illam, nec istud tempus
est continuum, sed numerus discretus vicissitudinis non continuae: continuitas
enim accidit tempori ex parte motus numerati, et non secundum formam suam
qua numerus est, ut dicit Commentator, in 4 Physic..
Ad quintum dicendum, quod omnis divisio durationis accidit ex motu per quem
fit successio prioris et posterioris, et ideo tempus est mensura per modum
numeri. Sed aevum et aeternitas mensurant actum, in quo non accidit renovatio
per motum; et ideo sunt indivisibiles mensurae per modum unitatis; sicut enim
tempus est numerus prioris et posterioris in motu, ita etiam et aevum est unitas
permanentiae actus qui est esse vel operatio creati, et similiter aeternitas
increati.
|
|