nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis». Sed quid
dicemus? Numquit Pater non est fons vite, Filius itidem, sicut et Spiritus
Sanctus? An dicemus istos esse plures vite fontes? Absit quod isti sint
plures fontes, immo vere sunt unus fons vite, sicut unus Deus, unum
bonum, una maiestas.
Quod vero queris si Pater vel Filius hauriat de fonte Spiritus Sancti
dona gratiarum et det ex illo fonte dona hominibus, dicendum est quod
Spiritus Sanctus, cum sit fons donorum, de se ipso fonte hauriat, cum se
temporaliter ad sanctificandam creaturam mittat. Nam cum Spiritus
Sancti gemina sit processio, una eterna qua eternaliter procedit simul
a Patre et a Filio, quia cum Deus non habeat prius vel posterius, Spiritus
autem Sanctus sit Deus, prius procedit a Patre quam a Filio, aut
prius a Patre procedit in Filium et post procedit a Filio, sed simul ab
utroque procedit, quamvis proprie et principaliter, sine prius et posterius
procedat a Patre quam a Filio, eo quod Filius hoc habet a Patre, ut ipse
Spiritus Sanctus Deus procedat a Filio; cim, inquam, gemina sit processio,
una eterna, altera vero temporalis, in qua videlicet temporali,
ipse Spiritus Sanctus procedit a se ipso et donat se ipsum temporaliter,
nam ab eterno donum est et non donatum, quia cum tempore donatio
est et in tempore, constat quod Spiritus Sanctus de se ipso haurit dona
gratiarum, et donat ea id est donat se ipsun creature ut sanctificet eam.
Et quonian idem Spiritus donatur a Patre et a Filio ipsi creature ut
sanctificet eam, nichilque aliud est Spiritus Sanctus quam fons Spiritus
Sancti, et haurire de ipso fonte Spiritus Sancti est donare Spiritum
Sanctum, constat quod Pater hauriat de fonte Spiritus Sancti dona gratiarum,
eo quod donat Spiritum Sanctum. Sic et Filius facit. Dicit ergo
sanctus Dionisius, quod theologi reponunt divinum Spiritum esse fontem,
ut in ipsa repositione fontis individua intelligantur opera Trinitatis, dum
in donis gratiarum donandis, quicquid de fonte Spiritus Sancti haurit
Pater, hoc Filius, hoc [h]auriat et Spiritus Sanctus. Nec aliquid haurit
Spiritus Sanctus ad sanctificandam creaturam de fonte Spiritus Sancti,
nisi quod est Patris et Filii, unde Dominus ait in Evangelio: «De meo
accipiet Spiritus Sanctus et annuntiabit vobis». Ipse enim Spiritus
Sanctus, cum sit Patris et Filii, se ipsum accipit cum se donari voluerit.
|
|