Hac vice. Scito tamen quod si sanus modo factus
Ad vomitum redeas, patieris adhuc graviora;
Ingratus namque semper peiora meretur".
Ergo crucis signo super ipsum denique facto,
Qui contractus erat et languidus illico surgit
Sanus et incolumis et laudans: "Sanus", ait, "sum",
Utque sonare solent, si frangas, arida ligna,
Sic facto signo sonuerunt illius ossa.
Post modicum tempus miser ad consueta reversus,
Exponens corpus vitiis immunditiaeque,
Quodam sero cibum cuiusdam sumit in aede
Canonici; sed ibi dum nocte quiescit eadem,
Ecce domus tectum subito cecidit super omnes.
Evadunt alii, solus reus iste ruina
Interceptus obit et morte luit mala vitae;
Iudicioque Dei peiora prioribus huius
Facta novissima sunt. Sic sancti sermo fidelis,
Iustitiaeque Dei patuit rigor in recidivum.
Ingratus veniae magis est obnoxius irae,
Et Dominum scelera plus offendunt iterata.
Nobilis et zelo succensa salutis adivit
Franciscum domina, conquesta quod esset ei vir
Durus et impediens ipsam Domino famulari;
Quo turbata suum venit explicitura dolorem,
Ut sancti precibus Deus emollire cor eius
Ad bona dignetur. Dicit Franciscus ad ipsam:
"Vadas cum pace, confidens indubitanter
Quod cito de sponso tibi consolatio fiat.
Cui dicas ex parte mea, quod nunc veniae sit
Tempus, iustitiae veniet post". Tunc benedicta
A sancto mulier discedens iussa marito
Verba refert; qui, mox compunctus corde, benigne
Respondit: "Domina, placet ut vis, quodque saluti
Instemus propriae". Dixit, dictumque peregit;
|
|