Salimbene de Adam: Cronica

Pag 260


potuit dicere: Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias
Domini
et cet. Nam littera occidit, spiritus autem vivificat,
II ad Cor. III. Ideo sub figura stultorum litteratorum, qui
tantum dicunt et non faciunt, legimus Paulo dictum, Act. XXVI:
Insanis, Paule? Multe te littere ad insaniam convertunt. Unde
Iere. X: Stultus factus est omnis homo a scientia, scilicet omnis
homo qui Deum non timet, quia initium sapientie timor Domini.
Ideo dicit Ecclesiasticus XXIII: Nichil melius quam timere Deum,
et nichil dulcius quam respicere in mandatis Domini
. Unde Ecclesiastes
ultimo: Deum time et mandata eius observa. Hoc est enim
omnis homo
, id est ad hoc factus est omnis homo. Quia igitur
patriarcha Antiochenus continuavit bonam vitam, ex quo totaliter
cor suum dedit ad diligendum Deum, ideo Deus eum in
morte miraculis gloriosum et servum et amicum suum fuisse
ostendit; que non scribo, et causa brevitatis, et quia ad alia
dicenda festino.
Quod aliqui bene inchoant et male finiunt et e converso. Require similiter
infra, carta ***.

Notandum autem quod aliqui bene inchoant et male finiunt.
Nam Saul bonum principium habuit, qui, quando querebatur
ad regnum, ex humilitate absconditus est domi, ut habetur I Reg.
X, sed malum habuit finem, quia processu temporis multa commisit
peccata. Ideo dicitur de eo, I Parali. X: Mortuus est ergo
Saul propter iniquitates suas
; et ad exaggerationem peccati sui
additur quod phitonissam consuluerit.
Aliqui male inchoant et bene finiunt. Ut latro, cui a Domino
dictum est, Luc. XXIII: Amen dico tibi: hodie mecum eris in
paradiso
. Et Paulus, qui prius erat blasphemus et persecutor,
I Timo. I, sed postea Dominus de eo Ananie dixit, Act. IX:
Vade, quoniam vas electionis est michi iste, ut portet nomen meum
coram gentibus et regibus et filiis Israel
. Item ad Timo. II, 4:
Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Et
Bonifacius, qui prius habuit peccata que de eo leguntur. Postmodum

Torna all'inizio