Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 32


data est quibus prius, additis quingentis milibus ponderibus
argenti centum milia librarum propter novam perfidiam. Carthaginiensibus
conditiones displicuerunt iusseruntque Hannibalem
pugnare. infertur a Scipione et Masinissa alio rege Numidarum,
qui amicitiam cum Scipione fecerat, Carthagini bellum.
Hannibal tres exploratores ad Scipionis castra misit, quos
captos Scipio circumduci per castra iussit ostendique his totum
exercitum, mox etiam prandium dari dimittique, ut renuntiarent
Hannibali, quae apud Romanos vidissent.
Interea proelium ab utroque duce instructum est, quale vix
ulla memoria fuit, cum peritissimi viri copias suas ad bellum
educerent. Scipio victor recedit paene ipso Hannibale capto, qui
primum cum multis equitibus, deinde cum viginti, postremo cum
quattuor evasit. inventa in castris Hannibalis argenti pondo
viginti milia, auri octingenta, cetera supellectilis copiosa. post
id certamen pax cum Carthaginiensibus facta est. Scipio Romam
rediit, ingenti gloria triumphavit atque Africanus ex eo
appellari coeptus est. finem accepit secundum Punicum bellum
post annum nonum decimum quam coeperat.

LIBER QVARTVS.
Transacto Punico bello secutum est Macedonicum contra
Philippum regem quingentesimo et quinquagesimo et primo anno
ab urbe condita; T. Quintius Flamminius adversum Philippum rem
prospere gessit, et pax ei data est his legibus: ne Graeciae
civitatibus, quas Romani contra eum defenderant, bellum inferret,
ut captivos et transfugas redderet, quinquaginta solas
naves haberet, reliquas Romanis dederet, per annos decem quaterna
milia pondo argenti praestaret et obsidem daret filium suum
Demetrium. T. Quintius etiam Lacedaemoniis intulit bellum. ducem
eorum Abidem vicit et quibus voluit conditionibus in fidem
accepit. ingenti gloria triumphavit, duxit ante currum nobilissimos
obsides Demetrium Philippi filium et Armenem Nabidis.
||

Torna all'inizio