illic per sex dies, residente etiam tunc in honoris apostolicatu 
domino Eugenio papa tercio. Mediolanenses vero regi obviam 
tunc euntes et secum fraudulenter fedus inientes quattuor 
milia marchas argenti ei dare spoponderunt ac in Runcalia 
cum ipso fuerunt. 
Interea rege in Ronchalia existente, misit quendam suum 
capellanum Laude, qui fidelitatem ab omnibus ipsis Laudensibus 
exigeret. Laudensium etenim alii suas uxores et filios 
cum ipsorum mobilia timore Alamanorum ad Pizighitonem 
fugerant, alii autem ad Mediolanum, plerique etiam ad Cremonam 
et Placentiam; sed ipsi fere omnes Laude cum suis personis 
idcirco redierant, quia predictus rex suam propriam tensam 
in ipso predicto burgo Placentino posuerat. Postremo cum 
predictus regis capellanus Laude venisset et fidelitatem ab 
ipsis Laudensibus petiisset, responderunt ei Laudenses dixeruntque 
sibi se non esse ausos hoc sine consilio et parabola 
Mediolanensium, in quorum virtute et potestate essent, peragere.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |