in natura non sunt nisi motus caeli. Ergo per motus siderum regulantur opera
liberi arbitrii, et per eorum potentiam cogi possunt: quod patet ex hoc quod
astrologi per cursum siderum aliqua de operationibus libero arbitrio subiectis
praenuntiant.
6. Praeterea, omne quod vincitur ab aliquo cogitur ab illo. Sed incontinentes,
qui ducuntur passionibus, vincuntur, ut ex 7 Ethicor. patet. Ergo videtur
quod liberum arbitrium cogi possit.
7. Praeterea, difficilius est aliquem privare omnino suo actu quam suum actum
immutare. Sed usus liberi arbitrii potest per violentiam impediri, ut in phreneticis
patet. Ergo etiam videtur, quod per violentiam cogi possit ad aliquid agendum.
SED CONTRA, ut dicit Augustinus contra Tullium, quod est
necessarium non est voluntarium. Sed liberum arbitrium in ratione sua voluntarium
habet, cum sit facultas rationis et voluntatis. Ergo videtur quod non possit
per necessitatem cogi.
Praeterea, quidquid cogitur, non habet dominium sui actus. Sed ex hoc liberum
arbitrium in nobis dicitur, quod domini sumus nostrorum actuum. Ergo videtur
quod hoc sit contra rationem liberi arbitrii quod cogatur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod est duplex coactio; quaedam sufficiens, quae compulsio
vocatur; quaedam vero insufficiens, quae vocatur impulsio. Sciendum est
igitur quod in partibus animae quaedam sunt quae compelli possunt: sed dupliciter.
Quaedam enim compelluntur ex subiecto, sicut illae vires quae sunt organis
affixae: cum enim sine organis operationes habere non possint, compulsis
organis, ipsae virtutes prohibentur vel compelluntur, earum actibus violenter
extortis. Quaedam vero sunt quae quidem subiecto non compelluntur, quia
organis affixae non sunt, compelluntur tamen obiecto, sicut intellectus; ipse
enim non est actus alicuius partis corporis, ut Philosophus dicit in 3 de Anima,
et tamen demonstrationis vi cogitur. Voluntas autem neque subiecto
cogi potest, cum non sit organo affixa, neque obiecto: quantumcumque enim
aliquid ostendatur esse bonum, in potestate eius remanet eligere illud vel non
eligere.
Cuius ratio est quia obiectum intellectus est verum, obiectum autem voluntatis
est bonum. Invenitur autem aliquod verum in quo nulla falsitatis apparentia
admisceri potest, ut patet in dignitatibus; unde intellectus non potest subterfugere
quin illis assentiat. Similiter etiam invenitur aliquod falsum quod nullam
veri apparentiam habet, ut patet in oppositis dignitatum; unde illi nullatenus
intellectus assentire potest. Similiter etiam si proponatur voluntati aliquod
bonum quod completam boni rationem habeat, ut ultimus finis, propter quem
|
|