Caesaris fuerit quondam suus, iis turbationum
temporibus vindicare: pridie tamen apud Cellas
in ipso ingressu regni volens noctis tempore milites
gallicos, et quosdam campanos, qui cum
comite Campaniae, ac quodam nobili cive romano,
domino Stefano Genezzano nuncupato,
in dictorum Gallicorum subsidium in fronteria
resistens, ipsius Conradi convenerant, invasione
subitanea congregati ....... perditis
multis militibus, quos adversarii vel in ipso
insultu gladiis caeciderunt, vel vivos, reliquis
fugientibus, conceperunt, debellatus tuta reciprocavit
ad loca. Post ejus reciprocum sane regressum,
domina Constantia uxor Petri de Aragonia
quandam quantitatem auri de Sicilia
per quosdam nuntios catalanos et regnicolas
ipsi Conrado pro suorum militum stipendiis
destinavit. Hii quidem nuntii apud Terracinam
in quodam aligero galione transeunti ad quoddam
castrum Ecclesiae romanae, situ et gente
superbum, quod Seja dicitur, ut quiescerent
provenerunt. Campania enim, et Maritima, Ecclesiae
romanae quantumcumque subjaceat, exules
tamen regni, cujuscumque principis inimicos,
sed notorios proditores contratae solet receptare,
ibique hujusmodi personae absque metu
Ecclesiae, vel rectoris contratae, velut in tuto receptaculo,
tamquam inter gentes liberas morabantur.
Verum Catalani, tamquam ii, qui semper
hostilitatem gallicam formidabant, audito
quod stipendiarii gallici, quos illius contratae
rector habebat, ut posset quibusdam nobilibus
campaninis liberius et promptius poenas exigere
damnatorum, statim nocte ad Corradum praedictum
cum toto auri pondere properarunt; quemdam
tamen scutiferum catalanum cum dictis regnicolis
in castro praedicto sub quaesiti otii gaudio
dimiserunt. Hi sane regnicolae cum ex parte
praefatae dominae ad nonnullos barones Marchiae,
Aprutii, alterius partes regni, litteras
detulissent, credebant alter in Aprutium, in Marchiam
alter, in regni partes alter accedere. Cumque
stipendiarii gallici per maritimam discurrentes,
dicto catalano scutifero obviam essent,
scutifer Gallicos de more horrens, a strata comuni
declinavit in campum. Gallici autem ex
eo scutiferum infamem aliquem suspicantes, quia
a comuni semita declinaverat, post eumdem vadunt
cursibus in occursum. Verum uno ex ipsis
Gallicis, ut ipsum et socios Gallici vestigarent,
metu mortis interritus, suppliciter veniam
mortis petens altero, se suosque comites, et causam
adventus, membris trepidantibus, reseravit,
indicans regnicolas otiari in castro, et
duos milites catalanos cum auro ipso mentitus
est apud Anagniam expectare. Pergunt igitur
Gallici ducatu scutiferi recte ad hospitium, ubi
comites nuntii comedebant, et eos capiunt cum
omnibus litteris dominae memoratae, ac eosdem
sic captos ad rectorem adducunt Campaniae,
statim Anagniam sollemnes mittentes personas
pro militibus captisque praedictis rectoris
|
|