Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

228


Romuli, ita et de successoribus est dicendum. nam a sancto Romulo
usque ad Theodulfum non est de aliquo episcopo tempus
expressum. Theodulphus autem cepit circa annos Domini
.D.CCCC.XXX.; et sic inter Romulum, quem supposuimus incepisse
circa annos Domini .D.C. et Theodulphum, qui incepit
circa annos Domini .D.CCCC.XXX., inveniuntur fluxisse anni
.CCC.XXX., et tamen a Romulo usque ad Theodulphum
exclusive non nisi quinque episcopi reperiuntur. dividendo
igitur equaliter annos .CCC.XXX. inter quinque episcopos, cuilibet
ipsorum saltem annos .LX.VI. dare oportebit. sed certe
non est credendum quod quilibet ipsorum per tot annos in episcopatum
vixerit, et ideo est supponendum vel quod multi episcopi a
Romulo usque ad Theodulphum sunt pretermissi, quorum nomina
ex quadam negligentia non fuerunt annotata, vel quod ecclesia
Ianuensis diversis temporibus per annos plures vacaverit
et anni vacationis non fuerunt annotati, vel forte utrumque
vertum fuit. sed sive hoc sive illud sive utrumque verum fuerit,

Torna all'inizio