Ibi invenimus Saracenos venientes de Lamech. civitate sepulture Mahometi
pessimi et omnis legis detestabilis falsi doctoris. et erat numerus eorum
ut arena maris et iverant in peregrinacionem ad Lamech. sicut annuatim
eorum consuetudinis est: dicunt eciam. se esse mundatos ab omni peccato.
si contingat eos facere peregrinacionem. Bene erant in veritate solum illi qui
erant ibi plures quam XVij milia et stabant ordinati admodum unius exercitus.
divisi per provincias vel civitates. unde erant. et erat numerus camelorum
ultra quam Vj milia. de quibus erant plures quam tria milia cameli cooperti et
desuper erant habitacula unum vel duo cooperta. in quibus stabant domini
et domine nobiles. et in illa magna congregatione erant tentoria. tende et
travathe. sicut si in campo debuissent obsidere unam civitatem. Illa die. ibi
stetimus usque ad vesperas. quum. propter multitudinem. aquam de puteo
habere non poteramus. et nichil nobis dixerunt. sed inquirebant. si iveramus
ad tor Sina sive ad montem Synay: tor eciam apud eos est mons. Hora
autem nona. recesserunt ad viam suam. dantes locum aliis qui veniebant.
qui erant plures eis. ut dixerunt nobis cristiani de centura. qui venerant cum
camelis ad vendendum chucarum. zebdrum. amigdola. limones. carnes et
panem. Et. in recedendo primo ibant cameli cooperti et majores et postea
alii centeni. alii quinquageni. alii duceni. similiter. O Deus. quantus a ordo
erat in eis. quilibet per viam suam. alii usque Kayrum. alii usque Damiatham.
alii versus Gazaram. et sic ad suas provincias unusquisque. quod non
faciunt Cristiani de suo Cristo Jesu Salvatore. quia male visitant ecclesias
propinquas et pejus sepulcrum remotum. cupientes pocius servire mundo
quam Deo. corpori quam anime. proprie voluntati quam voluntati divine.
De puteo soldani eundo ad Sanctam Katherinam ad dexteram per
quinque miliaria longe. est campus. in quo inveniuntur rose. que
dicuntur Beate Virginis. que multum valent. ut dicitur. ad mulieres. et
ego ivi et in manibus meis recepi.
Longe a puteo predicto super viam que vadit ad Sanctam Katherinam
per XX miliaria in medio unius solitudinis sive planicie. est
unus mons rotundus satis altus. quantum sunt due turres et vocatur
|