ligna eorum nudata in quodam turpissimo secessu, ut amplius minime invenirentur clanculo 
immiserunt, auri vero et argenti lamas cuidam aurificae artis magistro, simulantes 
haec a quibusdam Allobrogis emisse, ut semotim delinquarent, aurificis mercede apretiata, 
contulerunt. Igitur fornace iam accensa et sacrilegis superastantibus, aurifex auri laminas 
super candescentes carbones manu tenens misit. Quibus missis maleque aquisitis 
carbonibus superimpositis, continuo imperio Dei fornace urgente, ab igne prosilierunt. 
Quas magister ac sacrilegi colligens, in fornace easdem super carbones curialiter misit. 
Demum ignis, voluntate divina operante, ipsas gravius laminas emisit. Tandem magister 
commotus, primo omnino ignorans qua de causa ista insolito advenirent, quod amplius 
non viderat, arrepto malleolo nimia ira commotus universas in unum constringens laminas 
ignem misit in ipsum. At Deus cum iam beati Ambrosii meritis furtum per sacrilegos 
actum pandere curaret, et ultra illorum perfidiam non patiens, super magistrum et 
super sacrilegos laminae sonum grande ferentes et terribiliter salientes apertissima Dei 
ira ipsos in vultibus misere combusserunt. Quae visio omnes qui ad haec videnda iam 
antea convenerant, aurificis domestici ac vicini eiusdem, ut erant laminae venerandae testificantes, 
sacrilegos ipsos dentibus stridentes voce grandi vocitabant. Itaque convocatis 
aliquantis huius urbis nobilibus, carcere obscuro, ubi damnati solebant concludi, poenis 
attriti diversis durisque vinculis colligati redacti sunt. Quin etiam induciis usque mane 
illorum vitae donatis, aut illis quomodo adinvenissent ratione apertissima confiterentur, 
aut lignis altissimis suspensi durissime punirentur. Enim hoc sacrilegium nec a custodibus 
secretarii factum esse erat compertum, nec civibus ullis reseratum. Quid multa? Sacrilegi 
proculdubio cognoscentes sese morti subito incursuros, si quod Deus paulatim fidelibus 
beati meritis Ambrosii reserabat, ipsi omnino denegarent: paucis convocatis sacerdotibus, 
fide pro salute illorum accepta, universa qualiter ipsi egissent seriatim illis aperuerunt; 
quin etiam locum ipsum, in quo per semetipsos ligna eorumdem baculorum immiserunt, 
verbis apertissimis narraverunt. Hoc audito sacerdotes nimia reverentia commoti fere angustiati 
sunt. Interea quidam animo cupienti clericus cursu velocissimo ad locum teterrimum 
et a sacrilegis praedictum, ut ligna videret, non ut inde ipsa traheret, cucurrit; qui intro 
aspiciens, ligna ipsa rupta ac pendentia vidit, ut nec a coeno sordidabantur nec ab ulla 
parte tangebantur. Cum autem hoc in veritate, quod clericus invenerat, sacerdotes invenissent, 
convocato populo universo continuo haec omnia seriatim notificaverunt. Itaque 
populus omnesque clerici Deo et beato Ambrosio gratias referentes immensas, cognoscentes 
haec ut erant facta per ordinem, laetati sunt. Et baculis usui pristino reintegratis, 
auro argentoque circumdatis, ruptura quam maligni fecerant non apparente, in Deum 
gavisi sunt. 
32. Revolutis annorum multis curriculis, in quibus domnus Heribertus cathedrae 
Ambrosianae decentissime ac pro tempore in cunctis ecclesiasticis officiis strenuus ut operator 
floruerat, summa pars nobilium maiorum militum, quae usque ad illud tempus ecclesiae 
ac clericorum tutamen fuit, ad se vocari praecepit. Qui haec beneficia ecclesiarum 
ac beati Ambrosii episcopatum commendans, pro quibus multotiens viriliter pugnaverant, 
quam magnifice eos adhortabatur et dicebat, si pro beneficiis ecclesiarum a perfidis liberandis 
morti opprimerentur, tantum illis valere, quantum mors sanctorum illis valuit. 
Demum cum iam sui corporis cursus temporaneae fini accelerare vidisset, multis praediis 
multisque castellis primicerio suisque omnibus sacerdotibus decumanis ceterisque ordinariis 
maioribus et minoribus dedisset, multisque monasteriis pro universorum christianorum 
animabus maximeque pro Ambrosianae ecclesiae defensoribus ac dilectoribus nec non et 
sua ordinatis, aliquamdiu tamen aegrotus quievit. Interea convocatis sacerdotibus ac diaconibus, 
summa cum devotione omnium peccatorum poenitentia accepta atque confessione 
coram omnibus facta atque absolutione a sacerdotibus per impositionem manuum 
Spiritu sancto cooperante donata, sanctam eucharistiam humiliter ac devote suscepit. Hoc 
facto laetis sacerdotibus et levitis ceterisque qui aderant exitum beatae animae psalmis 
venerabilissimis expectantibus, ut Deo eius animam et angelis commendarent, mortem 
temporaneam, non aeternam, fretus Dei et beati Ambrosii subsidiis expectabat. Dum haec 
agebantur, Ubertus qui et cancellarius eiusdem erat, oculis lacrimosis crebrisque suspiriis
  |  
  |