Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 137


a sacnctis patribus cum omni solacio humanitatis studiose susceptus
est, dicensque se tantum gracia oracionis venisse, se suique
adventus causam Dei servis omnino celabat. per continuos ergo
septem dies cum eis in monasterio demoratus, diligenti studio die
noctuque illorum conversacionem contemplabatur, ammiratus eos
cotidie usque ad vesperum ieiunantes, nichilque in alimento cotidiani
victus preter panem et legumina et parum aque sumentes,
multos quoque ex eis biduanas et triduanas agentes, at toto diei
spacio operi manuum insistentes, noctes vero in vigi[li]is et oracionibus
perpetes agentes et Deo in oracionibus cencies genua flettentes,
si vero parum obsonii iure nature solvere cogerentur humi
quiescentes, ciliciis tantum pro indumento utentes. hec omnia
cum videret predictus apocrisarius nimis illorum conversacionem
ammiratus, tandem illorum pedibus prostratus, et multum se omnium
commendans oracionibus gaudens et exultans ad dominum
suum augustum reversus est. quem ut vidit imperatot gaudio
gestiens magno, diligenter eum sciscitatus est an vera essent que
de Dei servis ad se fama detulerst. cui ille: « Noverit, domine
meus, vestra certissime imperialis sublimitas, non sola que vobis
olim delata sunt in Dei servis, sed multo alciora re[li]gionis exercicia
eminere, nec unquam meminisse scias vel in Francorum
provinciis vel in Italici regni ambitu clariores huius ordinis repperire
<posse> viros ». cumque omnia hec piissimus imperator
audisset, omnipotenti Domino gratias referens, suos omnes exortari
cepit, ut pro Dei amore et eius martyris Vincencii <obsequii devocione>
Christi famulos visitare et locum hunc conspicere deberent.
quod et factum est. properante autem imperatore ad
monasterium cum universis magnatibus suis et valida multitudine
nobilium Francorum, sanctissimi patres cum sacro collegio monachorum
eunt obviam cum cereis, lampadibus et diversis thimiamatibus

Torna all'inizio