Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 121


Benedictus Deus, quia, sicut asseritur et iam ad maiorum aures ascendit, patet vestre prelationis
officium et studium in effectu. O quantum gaudii, o quantum exultationis nobis accrescit, si, prout
incepit, proficiet in manibus vestris negotium pene penitus desperatum! Verumtamen in hiis non
nobis nec vobis, sed nomini Domini detis gloriam et honorem, qui fecit vobis signum in bonum,
qui etiam sic assistet, quod impius non resistet. Cesset igitur cessionis petitio et tepescat huiusmodi
petitionis instantia, quam ratio non promovet et magnanimitas non procurat.

III 66

Ligneis edificiis ecclesie vestre igne consumptis, cum et parietes in sua integritate remanserint et
mensa principalis altaris mota vel enormiter lesa non fuerit, non debet ecclesia vel altare denuo consecrari
nec opus est, quod propter hoc quasi in reconciliatione aqua benedicta et sale aspergatur
ecclesia, cum non credatur in casu violata predicto.

III 67

Qui vere vos diligunt, nunquam debent vobis persuadere, quod per vos aliquid subtrahatur conventui
monasterii Casinensis. Expedit quidem, quod ad ipsius conventus nullatenus prosiliatis offensam.
Unde consulimus, et non displiceat vobis consilium nostrum, ut sine cuiuslibet difficultatis
obstaculo exhibeatis eidem conventui censum debitum annuatim pro ecclesiis, quas tenetis, memores
verborum, que dixistis domino Albanensi et nobis. Pro Deo nullam detis emulis materiam
obloquendi.

III 68

Intelleximus, quod tempore predecessorum vestrorum M. de .. ad nullius prorupit offensam nec
lesit in aliquo monasterium Casinense. Sed modo, cum sit vobiscum, describitur vobis adversarius
pro quibusdam. Sed certe propter hoc adhesit vobis, quia dilexit vos in minori officio constitutos,
quia laudabile testimonium semper perhibuit conscientia teste de vobis. Unde petimus et rogamus,
quatenus eius nobis exprimatis offensas, ut satisfactio temperet animum vestrum et sic manum a
gravamine temperetis. Precamur ad ultimum, ut non turbetur ob ista dilectus, quoniam fiducialiter
et quodam spiritu libertatis alloquimur illum, cui anima nostra coniungitur glutino caritatis.

Torna all'inizio