murram dis suis libare, ideoque XII. tabulis (10,6) est caulum,
ne mortuo inderetur.
Muger muccosus.
Muries dicebatur sal in pila tunsum et in ollam fictilem
coniectum et in furno percoctum, quo debhinc in aqua[m]
misso Vestales virgines utebantur in sacrificio.
Mortuae pecudis corio calceos fieri flaminibus nefas habebatur,
quoniam sua morte extincta omnia funesta aestimabantur.
Me pro mihi dicebant antiqui.
Malevoli Mercarii signum, id est statuam, appellabant ideo,
quod in nullius tabernam spectabat.
Malluvium dicitur, quo manus lavantur. Malluviae, quibus
manus sunt lotae; pelluviae, quibus pedes.
|
|