Papias: Ars Grammatica

Pag 187


in i conuertunt, producta penultima; quecumque enim preteritum
minuunt, penultimam producunt, ut "moueo, moui", "faueo,
faui", "fugio, fugi". 4 Inueniuntur tamen auctores sincopam plerumque
facientes in illis uerbis que ui addunt in secunda singulari
uel plurali et tercia plurali, ut "amasti, amastis, amarunt "pro
"amauisti, amauistis, amauerunt" et "nestis, nerunt" pro "neuistis,
neuerunt"; in illis uero que non addunt, raro fit, ut "admorunt"
pro "admouerunt" et "summosses" pro "summouisses". 5 "Coniueo"
uero "coniues" et "coniuo, coniuis", "coniui" et "conixi" facit. 6 "Ferueo"
etiam, uel "feruo", "ferui"; dicitur tamen per b , "ferbeo,
ferbui". 7 Supinum a preterito fit, mutata ui in tum , ut "ciui, citum",
"moui, motum"; nec solum in his, sed etiam in omnibus in
ui preteritum facientibus, ui in tum mutant et producunt omnia
penultimam, ut "accusaui, accusatum", "audiui, auditum". 8 Excipiuntur
"laui, lautum", "caui, cautum", "faui, fautum", ad differentiam
"latum", "catum", "fatum". 9 Excipiuntur "iui, itum", "liui, litum",
"quiui, quitum", "ciui, citum", quando secunde est, "siui,

Torna all'inizio