Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

149


magnum cetum iudicum et advocatorum, dixit eis: "Venite ad me,
venale genus hominum, et mecum hic balneamini, quia vobis
partem optimam reservavi". tunc etiam in avaris iudicibus et
rectoribus complebitur quod cuidam alteri dictum fuit, sicut
reffert Orosius, qui cum aurum semper sitiret et satiari non
posset, tandem ab inimicis captus fuit. illi autem aurum liquefactum
et bulliens in os suum miserunt dicentes: "Aurum sitisti,
aurum bibe". istud etiam demones cuilibet avaro dicere
poterunt: "Aurum sitisti, aurum bibe". et sic patet quod avari
iudices et rectores in auro liquefacto et bullienti balneabuntur et
auro liquefacto et bullienti potabuntur. sanctus autem Ambrosius
reffert quod quidam rex avarus, nomine Mida, petiit

Torna all'inizio