Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut dicit Philosophus
in 3 de Anima, duplex est operatio intellectus. Una quae comprehendit quidditates
simplices rerum; et haec operatio vocatur a philosophis formatio vel simplex
intelligentia; et huic intellectui respondet vox incomplexa significans hunc
intellectum: unde sicut in voce incomplexa non invenitur veritas et falsitas, ita
nec in hac operatione intellectus: et ideo sicut vox incomplexa propter hoc
quod non est in ea veritas et falsitas, non conceditur nec negatur; ita secundum
hanc operationem intellectus non assentit vel dissentit: et propter hoc in hac
operatione non potest inveniri fides, cuius est assentire; sed in alia operatione,
qua intellectus componit et dividit, in qua iam invenitur verum et falsum, sicut
in enuntiatione: et propter hoc intellectus in hac sua operatione assentit vel dissentit,
sicut et enuntiatio conceditur aut negatur: et ideo in hac operatione
invenitur fides, quae habet assensum.
Cum autem ab assentiendo sententia dicatur, quae, ut dicit Isaac, est determinata
acceptio alterius partis contradictionis; oportet quod qui assentit, intellectum
ad alteram partem contradictionis determinet. Quod quidem contingit tripliciter,
secundum triplicem nostri intellectus considerationem. Potest enim
intellectus noster considerari uno modo secundum se; et sic determinatur ex
praesentia intelligibilis, sicut materia determinatur ex praesentia formae: et
hoc quidem contingit in his quae statim lumine intellectus agentis intelligibilia
fiunt, sicut sunt prima principia, quorum est intellectus: et similiter determinatur
iudicium sensitivae partis ex hoc quod sensibile subiacet sensibus, quorum
principalior et certior est visus; et ideo praedicta cognitio intellectus vocatur
visio. Alio modo potest considerari intellectus noster secundum ordinem ad
rationem, quae ad intellectum terminatur, dum resolvendo conclusiones in principia
per se nota, earum certitudinem efficit: et hoc est assensus scientiae.
Tertio modo consideratur intellectus in ordine ad voluntatem; quae quidem
omnes vires animae ad actus suos movet: et haec quidem voluntas determinat
intellectum ad aliquid quod neque per seipsum videtur, neque ad ea quae per se
videntur, resolvi posse determinat, ex hoc quod dignum reputat illi esse adhaerendum
propter aliquam rationem, qua bonum videtur ei illi rei adhaerere;
quamvis illa ratio ad intellectum terminandum non sufficiat propter imbecillitatem
intellectus, qui non videt per se hoc cui assentiendum ratio iudicat; neque
psum ad principia per se nota resolvere valet: et hoc assentire proprie vocatur
credere. Unde et fides captivare dicitur intellectum, inquantum non secundum
proprium motum ad aliquid determinatur, sed secundum imperium voluntatis:
et sic in credente ratio per se intellectum non terminat, sed mediante voluntate.
|
|