Abbati Nicolao de Celano Leonardus de Benevento.
Postquam, carissime, de curie Romane delitiis gustavisti, sic te viscus
delectationis annexuit et hamus voluptatis attraxit, quod natale solum de
tue libro memorie novacula oblivionis arrasit et tuorum factus es immemor
sociorum. Unde hoc, frater, forsan syrenarum canctus sensus arripuit
et aciem intellectus abstraxit, quod non habitas ipse tecum, tamquam de
letheis aquis infeliciter potavisses. Dolemus equidem, quia, cum taliter
peritus apostatat, non nisi profecto sompnio dissolutionis huiusmodi
deliramenta refrenat. Si vero manus obstupuit, que consuevit esse tam agilis
ad scribendum, ad balnea Puteolana recurre, ut nos scripture non facias
frequentis exortes; vel si concionatrix lingua tua, velut politus gladius,
olim vadens et rediens per scientie sermocinalis anfractus, obmutuit, sume
castorii restaurantis antidotum, ut restitutus ad solita tui rore dictaminis
animam compluas expectantis.
Leonardus scribit scolaribus, quod ad studium redeant.
Punctura doloris affligimur, cum pensamus quam dire, quam aspere
noster in doctrina pater et dominus ab iniquorum manu sacrilega cesus
|
|