Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, III

Pag 80


DE SANCTO BONO MONACHO.
CONGRUUM quoque michi videtur hoc loco annectendum ea,
que de venerabili Dei servo, meritis et nomine Bono, huius
sacri cenobii monacho, in sancte religionis cultu sanctis institutis
degenti, nostris temporibus a probatissimis didici senioribus. Hic
quidem Bonus nomine, melior in fide, optimus fuit in opere,
cuius quidem genus, et patriam licet actenus antiquissimis latuerit
senioribus, et ob hoc eciam nobis abeantur incognita, tamen quicquid
illud est, quod recta fide percepimus, presentibus et futuris, amore
sancte pietatis commendata relinquimus, ut noverint eciam in hoc
loco devotissimos Christi servos his enituisse temporibus, quos
nobis vel illis sequendos firma cordis stabilitate proponimus. hunc
vero patrem venerabilem digno sacri presbiterii honore fulsisse
percepimus, quem dignis quoque adequabat moribus, ut lucerna
super candelabrum posita in domo Domini luceret omnibus. denique
cum in lege Domini meditaretur sedulus, essetque iam illius
conversacio in celestibus, die quadam, sedente illo super ripam
fluminis, cum divine laudis psalmodiam, uti illi semper consuetudo
erat, intentus perageret, et esse aliquantulum in his suspensior
videretur, hostis humani generis diabolus ante eum visibiliter apparens,
cepit prestigiis et figmentis quibusdam intencionem animi
eius velle abrumpere; sed cum diucius psallentem nullo modo
posset deludere, dolens se ab eo ita contempni, adeo se proterve
ingerere ausus est, ut arreptum de illius sinu psalterium, ilico in
flumen proiceret. sed vir Dei pro hoc, non solum de loco assurgere,
verum nec suorum visibus optutuum eum aspicere dignatus,

Torna all'inizio