Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 62


idemque ex utraque et in utraque natura, remoto scilicet nuncupatiuo
dei et adoptiuo filii modis omnibus uocabulo, et ante partum
et post partum uirginis unus et uerus deus uerusque permanet filius
dei. Non enim potest unus diuidi, et idcirco non tibi conceditur,
ut ex parte uerus et ex parte non uerus credatur. Nec gemina
naturarum discretio in una ineffabiliter coeunte separari ualet
persona, contestante autem spiritu sancto, qui per scripturam suam
loquitur ita: Quod deus ait coniunxit, homo non separet. Deus
namque coniunxit sibimet in thalamo suo in unitate personae, hoc
est in inuiolato beatae utero uirginis humanam inconfusibiliter seu
inseparabiliter naturam. Hanc utique unitae diuini humanique
conmercii inseparabilem societatem naturae scindere satagis manu
cruenta. Et licet frustratoriae coneris, non tamen effectum consequeris
efficiendi.
II 12 (I 38) De solo ergo tam obscenae uoluntatis molimine
reus, nisi te sceleris huius peniteat, ante conspectum aeterni teneberis
iudicis. Nonne sanctae mulieres dei illum uerum confessae sunt
filium? Martha utique ab eo requisita, utrum credat ipsum uitam
et resurrectionem esse mortuorum, respondeat: Ego inquiens credidi,
domine, quia tu es Christus filius dei uiui, qui in hunc mundum
uenisti.
Quo enim uenit, qui ubique totus per diuinitatis suae
potentia erat? Sed in hunc mundum per uterum uirginis uenit. Et
illum, qui per id quod ex patre est non habuit quo uenire - per
uterum tamen uirginis uenit - Martha filium est dei uiui confessa.
Potioris forte fidei, ut latronem Christi taceam confessorem, centurio
ille te fuerit, necdum a sanguine manibus lotis, qui crucifixo
dei in carne filio, percutiens pectus suum dicebat: Vere dei filius
erat iste.
Ille in cruce pendentem uerum Christum confessus est dei
filium, tu in dextera iam patris sedentem adseris adoptiuum.
Gabrihel quippe archangelus Christum in praesepio iacentem dominum
et saluatorem gaudiumque omni praedixerat populo dicens:
Ecce ego euangelizo uobis gaudium magnum, quod erit omni populo,

Torna all'inizio