Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 788


Non solum Romae vivit, sed vivit ubique:
Non igitur perdes, si donas Induperanti;
Immo tibi servas illum, si das rogitanti.
Insula Piscariae Clementis membra tenebit;
Spiritus ipsius Romam, Regemque fovebit.
Assensit Clerus Romanus: Papa quievit:
Laetantur Franci: Rex laetus munere flevit.
Traditur Augusto Clemens a Praesule totus:
Martyr Romana sic est ex Urbe remotus.
Accepit gaudens, et singula dinumeravit,
Involvens panno serico, strictimque locavit
In parvo busto, gemmis auroque micanti.
Et sic egreditur cum plebe sua reboanti.
Venerat ad fluvium, quo cingitur Insula tota,
Quae, sicut supra jam diximus, est bene nota.
Praecipitem se se fluvius tumefactus habebat
Et secum pontes, et grandia saxa trahebat.
Interius Fratres expectant advenientes
Hymnos, et Psalmos, et Cantica sacra canentes.
\*
Non erat ingressus, quonjam vada nulla patebant;
\*
Fluctus, ut dixi, pontes et saxa ferebant.
Quid facies dilecte Deo? Si Christus ad istas
Nos misit partes, tua Piscare flumina sistas.
Sanctus adest Clemens: cuncti discedite venti,
Dixit, et imposuit sanctissima membra jumenti
Unius in dorso: te Clemens dirigat inquit.
Percutiensque manu leviori, spinea linquit.
Intrat, et extemplo fluctus se se cohibentes
Et nomen Domini, Sanctique sui metuentes,
Sub pedibus muli quasi saxum diriguerunt,
Et sanctum corpus pede sicco transposuerunt.
Non fuit hoc subito, ne dicas vana fuisse,
Sed longo tractu per siccum flumen abisse
Novimus, et ripas pede siccato tetigisse.
Hac Ludovicus re mira laetificatus,
Et ceteri Proceres, et pars non parva Senatus.
Condit in Ecclesia pretiosi Martyris ossa,
Exornatque locum, cui sit per secula doxa.
Amen.
Explicit Historia de fundatione Monasterii Piscariensis,
et Translatione Corporis Beati Clementis.

Torna all'inizio