Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 679


I.
Post quem terminum in causa conclusio solet sequi.
que ita scribitur.
Conclusio in causa.
Comparentibus in iudicio coram domino archyepiscopo
supradicto Iacobo et Arlotino procuratoribus supradictis,
et renunciantibus hinc inde probacionibus omnibus in
posterum faciendis, ambo procuratorio nomine dominorum
suorum in hac causa voluntarie concluserunt.
K.
Quia concluso in causa et antea consueverunt
partes aliquando per viam conpromissi ad concordiam
devenire, idcirco de conpromisso ut ipsius forma aliquod
est notandum.
a. Qui possunt arbitri esse in conpromisso et quando.
Bonum est, scire notarium quod de causa matrimoniali
et liberali (scilicet quando agitur de libertate alicuius)
et criminali ex qua infamia subsequatur non potest in
aliquem conpromitti.
Mulier, servus, mutus, et mente captus esse arbitri
prohibentur.
De causa vero spirituali et spirituali annexa non potest
in laycos conpromitti.
Item sciat notarius, quod pena semper est in conpromissis
omnibus apponenda.
Item, quod propter discessionem melius est in unum
vel in tres quam in duos arbitros conpromitti.
Hec autem simplici notario dicta de natura conpromissi
sufficiant. cum sibi maiora occurrent, consulat
sapientes.
b. Forma conpromissi de lite iam incepta.
In nomine domini amen.
Anno eiusdem a nativitate etc. Petrus de Bononia

Torna all'inizio