Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 593


inquirit. Causa nescitur, morbus ignoratur. De tempore autem, quoniam audita patris electione
hoc sibi acciderit, aperitur. Iosephus, vir autem sapiens et providus, ex paucis multa coniecit et ex
tempore morbum et causam invenit, sciens, quod gaudio et leticia superhabundari et debilitatus fuit.
Animavertens itaque, quoniam contraria contrariis curantur, sciens etiam, quia, quod amore conquiritur,
dolore frequenter amittitur, querere cepit, an aliquis esset, qui principis inimicus obnoxius
teneretur. Et erat ibi servus adeo molestus Tyto, ut si none vehementi conturbatione nullatenus in
eum posset respicere nec etiam nomen eius audire. Dixit itaque Tyto: Si curari desideras, omnes, qui
in meo comitatu venerint, salvos efficias. Cui Tytus: Quicumque in tuo comitatu venerit, securus
habeatur et salvus. Tunc Iosephus cito prandium fieri precepit et mensam suam mense Tyti oppositam
locavit et servum a dextris suis sedere fecit. Quem Tytus respiciens, molestia conturbatus infremuit,
et qui prius gaudio infrigidatus fuerat, accessione furoris incaluit, nervosque distendens
curatus fuit. Post hec Tytus et servum in sui gratiam et Iosephum in sui amicitiam recepit. Biennio
igitur a Tyto Ierusalem obsessa, inter cetera mala, que obsessos graviter perurgebant, tanta fames
omnes tenuit, quod parentes filiis et filii et parentibus, viri uxoribus et uxores viris cibos non tantum
e manibus, sed etiam ex ipsis dentibus rapiebant. Iuvenes etiam etate fortiores velud simulacra per
vias oberrando pre fame exanimes cadebant. Qui mortuos sepelliebant, sepe super ipsos mortuos
mortui cadebant. Fetorem autem cadaverum non ferentes ex publico sumptu ipsa sepelliebant, sed
deficiente sumptu et vincente cadaverum multitudine de muro cadavera precipitabant. At Tytus
circuiens, cum vidisset valles cadaveribus repletas et totam patriam ex eorum fetore corruptam, manus
suas cum lacrimis ad celum levavit: Deus, tu vides, quia ego hic non facio. Tanta ibi fames erat,
quia calciamenta sua et corigias comedebant. Matrona etiam super quedam genere et diviciis
nobilis, sicut legitur in Ystoria ecclesiastica, vel predones in eius domum intrantes eam omnibus
expoliassent, nec sibi ultra quid comederet remansisset, parvulum suum lactantem tenens in manibus
ait: Infelicis matris infelicior fili, in bello, in fame, in direptione cui te reservabo? Veni ergo nunc,
o mi nate, esto matri cibus, predonibus furor, seculis fabula. Et his dictis filium iugulavit et coxit
et dimidium comedens, partem alteram ocultavit. Et ecce confestim predones odorem carnis cocte sentientes
in domum irruunt et, nisi carnes prodat, mortem minantur. Tunc illa detegens infantis menbra:
Ecce, inquid, vobis partem optimam reservavi. At illa tantus horror invasit, quod nec loqui
potuerunt. Et illa: Meus est, inquid, hic filius, meum est peccatum; securi edicte, quia prior ego
comedi que genui. Nolite fieri aut matre religiosiores aut feminis molliores; quodsi vincit vos
pietas, et horretis, ego totum comedam, que dimidium iam comedi. Illi vero trementes et territi
discesserunt. Tandem secundo anno imperii Vespasiani Tytus Ierusalem cepit et captam subvertit,
templumque funditus destruxit. Et sicut Iudei Christum XXX denariis emerant, sic et ipse uno
denario XXX Iudeos vendidit. Sicut autem narrat Iosephus, nonagita VII milia Iudeorum venditi
sunt, et undecies centena milia fame et gladio perierunt.
Legitur quoque, quod Tytus intrans Ierusalem quendam murum densissimum vidit ipsumque perforari
precepit. Factoque foramine quendam intus senem, aspectu et canicie venerabilem, invenerunt.
Qui requisitus, quis esset, respondit se esse Ioseph ab Arimathia Iudea civitate seque a Iudeis ibidem
inclusum et muratum fuisse, eo quod Christum sepellisset. Addiditque, quod ab illo tempore usque
nunc celesti sit cibo pastus et divino lumine confortatus. In euuangelio tamen Nichodemi dicitur,
quod, cum Iudei ipsum reclusissent, Christus resurgens eum inde eripuit et in Arimathiam duxit.
Potest dici, quia, cum eductus a predicatione Christi non cessaret, a Iudeis iterum est in clusus.
Mortuo quoque Vespasiano imperatore Tytus filius eius eidem imperio successit. Qui fuit vir clementissimus
et multe liberalitatis. Tanteque bonitatis fuit, sicut ait Eusebius Cesariensis in cronica,
testatur Ieronimus, quod, dum quodam sero recordatus fuisset, quod illo die nil boni egisset aut nichil
dedisset, ait exeuntes summo mane plurimas cruces de rore invenerunt. Quas territi fugientes et
secundo mane redeuntes, unusquisque cruces sanguineas vestibus suis insitas invenit. Qui vehementer
territi in fugam iterum reversi sunt. Sed tercio reversi vapore ignis de terra prodeuntis penitus sunt
exusti.

Torna all'inizio