Gregorius episcopus seruus seruorum Dei carissimo fratri in
Christo Lanfranco uenerabili Cantuariorum archiepiscopo salutem
et apostolicam benedictionem.
Qualiter nobis apostolici regiminis honor et onus impositum
sit, et quantis undique stringamur angustiis, praesentium tibi
portitor indicabit, cui respectu tuae dilectionis etiam nonnulla
nostris adhuc familiaribus occulta aperuimus. De caetero in primis
fraternitatem tuam rogamus ut Deum pro nobis iugiter exorare
non pigeat, et subditos sibi uel coniunctos fratres suis nos
orationibus apud Deum iuuare commoneat. Quanto enim in
maiore periculo positi sumus, tanto amplius tuis et bonorum
omnium suffragiis indigemus. Nos etenim, si diuinae uindictae
iudicium effugere uolumus, contra multos insurgere et eos in
animam nostram prouocare compellimur. Nam dum omnes fere,
sicut ait apostolus, quae sua sunt non quae Ihesu Christi quaerunt,
regnorum principes et huius mundi potentes ut cupiditates suas
expleant legem Dei et iusticiam non iam neglegenter deserunt sed
summis conatibus impugnant, ut illud prophetae nunc sub oculis
uideamus impletum: "Astiterunt reges terrae, et principes
conuenerunt in unum, aduersus Dominum et aduersus christum
eius." Episcopi uero et qui pastores animarum esse deberent,
mundi gloriam et delicias carnis insatiabili desiderio prosequentes,
|
|