Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 436


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sicut anima et corpus non praedicantur de se
invicem; sic nec divina natura et humana. Sed Deus et homo non tantum naturam,
sed etiam suppositum naturae designant: et ideo possunt praedicari de se
invicem; sicut ex illa parte habens animam et habens corpus praedicantur de se
invicem.
Ad secundum dicendum, quod secundum hoc quod personae divinae sunt unum,
praedicantur de se invicem: dicitur enim, quod natura Patris est natura Filii.
Sed quia non sunt unum in persona, ideo nomina personalia de se invicem non
praedicantur. Et similiter hic, quia naturae sunt diversae et persona eadem,
nomina quae significant vel supponunt personas, praedicantur de se invicem,
non autem nomina quae significant naturas tantum.
Ad tertium dicendum, quod homo univoce praedicatur de Deo et aliis hominibus.
Quod autem dicitur, quod nihil dicitur univoce de Deo et creaturis, intelligendum
est de illis quae praedicantur de ipso inquantum est Deus.
Ad quartum dicendum, quod cum dicitur, «Deus est homo», ly «homo» quantum
ad formam significatam est absolutum, sed quantum ad suppositum habet relationem
implicitam: supponit enim pro persona Filii Dei.
Ad quintum dicendum, quod cum dicitur, «Deus est homo», Deus supponit personam
Filii, et significat Divinitatem. Propositio autem non verificatur ratione
significati, sed ratione suppositi: et cum hoc suppositum sit subsistens in humana
natura, hoc nomen homo per se praedicatur de ipsa: unde secundum quod
vera est, est per se praedicatio, sicut ista, «Petrus est homo». Unde non sequitur
quod possit praedicari de omnibus quibus inest forma significata per hoc
nomen «Deus»; quia non est per se ex parte formae significatae; sed ex parte
suppositi. Et hoc est singulare in ista materia: quia nunquam alibi invenitur
quod sit suppositum unum essentialiter in duabus naturis subsistens: et ideo
non potest dici quod sit per accidens, sicut hoc album est homo; id enim quod
est per se suppositum hominis non est pars significationis huius nominis
«album»: album enim solam qualitatem significat, cum nomen significet unum:
ex albedine autem et subiecto non fit unum simpliciter: unde hoc nomen
«album» copulat suum subiectum quasi extrinsecum. «Deus» autem importat
suppositum divinae naturae, quod etiam idem est humanae, non quasi extrinsecum,
sed sicut clausum in significatione huius nominis «homo»; et ideo haec
non est per accidens, «Deus est homo»; sed habet aliquid simile cum illis quae
sunt per accidens, inquantum praedicatum non inest subiecto ratione formae
importatae per subiectum.
Ad sextum dicendum, quod est praedicatio per essentiam, non quod Divinitas
sit humanitas, sed quia suppositum divinae naturae essentialiter est suppositum
humanae naturae: et hoc significat locutio.
Ad septimum dicendum, quod reducitur ad praedicatum de genere, sicut ista,
«Petrus est homo»; quia eadem est ratio veritatis in utraque.

Torna all'inizio