Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 89


dedit mihi pater non uis ut bibam illum? Quomodo implebuntur
scripturae prophetarum, quia sic oportet fieri?
Numquidnam quod
oportunum licet non sibi sed nobis fore sciebat, ipse ideo factus
homo ut exhiberet, nolens forte creditur exhibuisse? Quis hoc
insanus tamque furibundae uesaniae deditus uel cogitare praesumat?
Porro discipulis suis ante dies non paucos praedixerat, quia
oporteret filium hominis tradi in manus hominum peccatorum ad
inludendum et conspuendum et flagellandum et crucifigendum, et
quia tertia die resurgeret. Cuique auditui Petrus non cedens nimiae
dulcedinis satiatus amore tali protinus obsistit responso, Absit ait
a te domine, propitius sis tibi, non erit tibi hoc, statimque ob id per
increpationem audit a domino: Redi post me, satanas, quia scandalum
es mihi; non enim sapis ea quae dei sunt sed quae hominum.
Quo
igitur pacto non uoluntariae pertulit, quod dudum tam inpensissime
oportunius esse discipulis commendaret? Vel qua ratione hoc
ipsum nolle conuenientius exercuisse accipi potest, quod nolente
discipulo tantae animaduersionis obiurgatione redarguisse cognoscitur,
ut eum etiam ob hoc satanae uocabuli plecti sententia demonstraret?
Ipse namque de se refert: Propterea me pater diligit, quia
ego animam meam pono pro ouibus meis. Potestatem habeo ponendi
eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Et nemo tollit eam a
me ipso.
Vtique qui potestate animam suam ponit et resumit, non
est timoris uel nolentis sed uolentis ac potestatis est clementissimus
dispensator. Naturam nempe, sicut saepius intimatum est, humanam
ideo suscipere dei non aborruit filius, ut ex ea humano tangi
benignius non dedignaretur affectu. Quod autem tristatur, maeret,
pauet et tedet, et humanae apertius demonstratur ueritas carnis, et
nostrae per id praestatur infirmitatis quantotius fortitudo. Non
enim infirmari coacte potuit inuiolabilis uirtus, nisi in quantum
praestabilius uoluntaria potestate illi pro nobis placuit infirmari.
Non est profecto ab eius alienus uoluntate, cui sempiternus propriusque
est filius cuique unum communeque cum patre semper fuit
consilium, ut pro mundi crucifigi ueniret salute. Sed in uerbis et
in exemplo doctrina suis dignatus est consubstantialibus fieri. Nam
et orationis regulam tempore passionis ideo taliter informare uoluit,

Torna all'inizio