Voluit ergo Dominus eligere pauperes et vocare, ut quod facere
disponebat non nobilibus et potentibus, sapientibus et divitibus,
sed sibi posset ascribi, sine quo nullus facere quicquam potest.
Ideo Apostolus ait, I ad Cor. I: Videte enim vocationem vestram,
fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi
potentes, non multi nobiles, sed que stulta sunt mundi elegit Deus
ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus ut confundat
fortia, et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et ea que non
sunt ut ea que sunt destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu
eius.
Tertia ratio est quia sic ostensum fuit beato Francisco in
visione. Ideo sic in legenda sua habetur, capitulo III:
Quadam autem die, dum in quodam solitario loco annos suos in
amaritudine recogitans deploraret, Sancti Spiritus in eum superveniente
letitia, certificatus est de remissione plenaria omnium delictorum. Raptus
deinde supra se ac in quoddam mirandum lumen totus absortus,
dilatato mentis sinu, que circa se et filios suos future erant luculenter
aspexit. Post hec reversus ad fratres: «Confortamini», ait, «karissimi,
et gaudete in Domino, nec, quia pauci estis, efficiamini tristes; neque
vos terreat mea vel vestra simplicitas, quoniam, sicut michi a Domino
in veritate ostensum est, in magnam multitudinem faciet nos crescere
Dominus, sueque benedictionis gratia multipliciter dilatabit».
Voluit implere Dominus quod promiserat, Ys. LX: Minimus
erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam; ego Dominus in
tempore eius subito faciam istud.
Quarta ratio est quia hoc ipsum abbati Ioachym fuerat a
Domino revelatum. Unde, loquens de duobus futuris Ordinibus,
dicit: «Videtur michi quod minor Ordo indiferenter colligat
botros terre, quia laycos et clericos incorporabit Ecclesie, alter
vero Ordo precipue in clericis delectabitur».
Si quis autem querat quis ergo defectus fuit ex parte fratris
Helye in laicorum receptione, si fecit quod Deus decreverat
fieri, dicimus quod
quicquid agant homines, intentio iudicat omnes.
|
|