Salimbene de Adam: Cronica

Pag 199


Imole, de quo frater Albertinus de Verona, cuius est
sermonum memoria, ludendo dicebat quod turpem ydeam in Deo
habuerat. Habebat enim caput deforme et factum ad modum
gálee antiquorum et pilos multos in fronte. Cum autem aliquando
in octava Epyphanie occurreret sibi inchoanda illa antiphona:
Caput draconis, fratres ridebant, et ipse turbabatur et erubescebat.
Ego vero recordabar illius auctoritatis Senece: «Qualem
putas intus esse animam, cuius extra ymago tam feda est?».
Quod autem dicit Ecclesiasticus XI: Ne spernas hominem in
visu suo
, optime docet, quia, sicut dicit beatus Augustinus,
«multi contempserunt humilem Christum, sed non pervenerunt
usque ad altitudinem Christi». Quare hoc? Ysaias assignat rationem
dicens, LIII: Et quasi absconditus vultus eius et despectus,
unde nec reputavimus eum
. Ne autem hoc fiat, Ecclesiasticus XI
ponit exemplum dicens: Brevis in volatilibus est apis, et initium
dulcoris habet fructus illius
. Ad idem facit exemplum quod ponit
poeta modernus:
In tenui calamo mel latitat sepe suave,
et modici fontis temperat unda sitim.
Unde nota quod in prohibitione superius ab Ecclesiastico facta,
qua dicit: Ne spernas hominem in visu suo, fuerunt decepti illi
qui contempserunt Alexandrum et Zacheum et beatum Martinum
et Constantium mansionarium ecclesie Sancti Stephani iuxta
Anconitanam civitatem, de quo dicit beatus Gregorius, primo Dialogorum,
quod «erat pusillus valde et exili forma atque despecta»,
et tamen humilitatem habebat altissimam; quod est contra illud
quod consuevit dici:
Vix humilis parvus, vix longus cum ratione,
vix repperitur homo ruffus sine proditione.
Istius Constantii humilitatem quidam rusticus fuit expertus, qui
de eo dixit: «Ego grandem hominem eum credidi, iste autem de
homine nichil habet». Et ex hoc Constantius non est turbatus,

Torna all'inizio