virgo Maria. per XXV brachia. et est ibi lapis magnus in signum: illum locum
sepissime visitavi. et in loco. ubi migravit Virgo gloriosa. In illo monte
Syon inter cenaculum et locum. ubi migravit virgo Maria. est locus. ubi
Mathias electus est in apostolum. quia ibi cecidit Spiritus sanctus super eum.
Ante portam Cenaculi versus occidentem ad XXV passus. est locus. ubi
solebat esse meatus aque per canalia: adhuc sunt aliqua vestigia. et
ibi Mater gloriosa se lavabat et de illa aqua sumebat. Inter Cenaculum
et capellam Armeniorum. est locus. ubi Stephanus. primus martir. fuit
sepultus: sed nunc translatum est corpus suum Rome.
Post cenaculum. apud ruinas ecclesie antique. est unus locus. qui
projectus. et ascenditur ibi per gradus Xij. Ibidem. in die Penthecostes.
apostolis omnibus congregatis in unum. Deus de celo misit eis
Spiritum sanctum in specie ignis in lignis igneis: illum locum sepissime
visitavi. invocans Spiritum sanctum pro me et cunctis fidelibus.
Post cenaculum similiter. Est volta per XV brachia a loco. ubi fuit datus
Spiritus sanctus apostolis. que est fracta. ubi apparuit Cristus Thome.
quum dixit: Infer digitum tuum huc. etc. et ibi demonstravit Thome et
apostolis aliis quinque plagas corporis sui.
Post cenaculum. prope muros ecclesie projecte est sepulcra regum Juda.
quibus sepulti sunt plures reges. videlicet rex David. rex Salomon.
rex Roboam. rex Abias. rex Assa. rex Josaphat et plures alii reges. de
qua progenie et stirpe regali est virgo Maria. et ideo. cum mons Syon
fuerit habitacio regum. ideo virgo Maria digne posuit habitaculum suum
in monte Syon. Prope Cenaculum Domini ad jactum unius lapidis. est
capella. ad quam habitat Armeni: et in illa capella est lapis. qui erat ad
hostium monumenti et sepulcri Domini nostri Jhesu Cristi. et portavit
eum angelus in monte Syon: ille est lapis. de quo dixerunt mulieres:
Quis revolvet nobis lapidem? Magnus lapis est et grossus. sed tamen
non est ibi totus. quia beata Helena. Constantini mater. partem illius
lapidis in Constantinopolim fecit transportari: hunc lapidem vidi et tetigi
et deosculatus fui pluries eum cum magna reverencia.
|