Veritatem nos invenire eorum que de Deo dicta sunt. In divinis namque
Scripturis veritas secundum fidei assertionem sententiamque rimata, sicut
verum quod non laborat palam sapientibus et Spiritum Dei habentibus
splendet, iuxta illud: «Sapientia clamitat in plateis». Ergo fidelibus
sapientia et veritas, que Deus est, plana est et aperta in divinis Scripturis.
Sed quoniam heretica cecitas et divisi scismatis sophisticus error, verbum
Dei adulterantes, veritatem Dei in Scripturis negabant et velabant et
furabantur, idcirco iste veritatem invenire et aperire et non noviter eam
cudere de sacris molitur eloquiis, quatinus agnita veritate et tamquam
sub sole locata, erroris impietas et ignorantie possit lapsa lippaque tabere
procacitas. Veritas ergo invenitur, quia ne occultari possit vel latere
aperitur, et quoniam naturalis est, non fit aliquo ingenio, sed revelatur.
De naturali igitur et eterna per inventionem fit appositiva iusticia.
Non in [credibilibus] sophie verbis. «Prophanas vocum novitates et
oppositiones falsi nominis scientie», secundum Apostolum, in inventionem
veritatis vitare se profitetur. Cognatis enim vocibus et theologice
professioni affinibus, non in verbis ficticiis et in credibilibus humane
sapientie, quibus quondam utebantur heretici, veritas ipsa se significari
constituit. Unde Apostolus Corintiis ait: «Veni non per sublimitatem
sermonis aut sapientie annuntians vobis testimonium Christi» et item
«Sermo meus et predicatio mea non in persuasibilibus humane sapientie
verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis fuit».
Sed in approbatione Spiritu movente theologorum virtutis. In approbatione
virtutis theologorum verborum, que Dei virtus et Dei sapientia,
in prophetis et apostolicis scriptoribus Spiritu Sancto movente ipsos ad
scribendum probavit, et rata censuit haberi et digna, quibus veritas
panderetur et signaretur, ipsam veritatem invenire autumamus et vocibus
eisdem proferre. Sine motu Spiritus Sancti nec verbis dignis veritas
significatur vel invenitur, nec veritate ipsa verba theologice maiestati
fore condigna rite probantur. Omnia ergo operatur unus atque idem
Spiritus.
Per quam ineffabilibus et ignotis ineffabiliter et ignote coniungimur. Virtus
siquidem, que Deus est, quia ineffabilis est, ineffabilibus utitur verbis,
que sola mentis contemplatione non scriptis humanisque possint intueri
lituris. Et quia incorporea est nec sensibus subiacet, ignota est.
|
|